# Part of a text by William of Ockam, from netland. # Last edited on 1998-07-09 11:07:59 by stolfi Discipulus: Quoniam ista quinta assertio, via media inter alias quatuor incedendo, cum qualibet illarum in quibusdam concordat et in aliquibus discrepare dignoscitur, ipsam quo ad alias partes eius exquisite discutere etiam alias quodammodo pertractare propono. Ideo de ipsa diffuse aliquantulum inquiramus, incipientes a prima eius particula: an scilicet Christus constituerit beatum Petrum caput, principem et praelatum aliorum Apostolorum et universorum fidelium. Ad cuius intelligentiam pleniorem ante omnia conferendo scrutemur an expediat toti communitati fidelium uni capiti, principi et praelato fideli sub Christo subiici et subesse. Primo autem pro parte affirmativa nitere allegare. Magister: Quod toti congregationi fidelium expediat uni capiti fideli sub Christo subesse videtur multis modis posse probari. Nam uni corpori expedit unum caput habere. Corpus enim sine capite imperfectum esse dignoscitur cum principaliori membro sit orbatum. Corpus vero habens capita duo vel plura monstruosum esse videtur. Omnes autem fideles sunt unum corpus, teste Apostolo ad Romanos 12: "Multi, inquam, unum corpus sumus in Christo". Ergo cunctis fidelibus expedit uni capiti subesse. Illud autem caput non debet esse infidele, quia omnia alia membra, praecipue in his quae spectant ad salutem animae, conaretur inficere. Ergo debet esse fidele. Discipulus: Ista allegatio videtur deficere, eo quod non probat quod illud caput debeat esse sub Christo. Immo per ipsam ostendi videtur quod universi fideles non debent uni capiti sub Christo subesse: cum Christus sit caput totius ecclesiae, ut apostolus ait ad Ephesios 1 et in pluribus aliis locis asserit manifeste, ex quo sequitur, cum corpus habens duo vel plura capita monstruosum debeat reputari (ut innuit allegatio supradicta), quod tota congregatio fidelium non debet uni capiti sub Christo subesse, sed oportet ipsam solum Christum pro capite venerari.