# Part of a text by William of Ockam, from netland. # Last edited on 1998-07-09 12:02:49 by stolfi Discipulus: Quoniam ista quinta assertio, via media inter alias quatuor incedendo, cum qualibet illarum in quibusdam concordat et in aliquibus discrepare dignoscitur, ipsam quo ad alias partes eius exquisite discutere etiam alias quodammodo pertractare propono. Ideo de ipsa diffuse aliquantulum inquiramus, incipientes a prima eius particula: an scilicet Christus constituerit beatum Petrum caput, principem et praelatum aliorum Apostolorum et universorum fidelium. Ad cuius intelligentiam pleniorem ante omnia conferendo scrutemur an expediat toti communitati fidelium uni capiti, principi et praelato fideli sub Christo subiici et subesse. Primo autem pro parte affirmativa nitere allegare. Magister: Quod toti congregationi fidelium expediat uni capiti fideli sub Christo subesse videtur multis modis posse probari. Nam uni corpori expedit unum caput habere. Corpus enim sine capite imperfectum esse dignoscitur cum principaliori membro sit orbatum. Corpus vero habens capita duo vel plura monstruosum esse videtur. Omnes autem fideles sunt unum corpus, teste Apostolo ad Romanos 12: "Multi, inquam, unum corpus sumus in Christo". Ergo cunctis fidelibus expedit uni capiti subesse. Illud autem caput non debet esse infidele, quia omnia alia membra, praecipue in his quae spectant ad salutem animae, conaretur inficere. Ergo debet esse fidele. Discipulus: Ista allegatio videtur deficere, eo quod non probat quod illud caput debeat esse sub Christo. Immo per ipsam ostendi videtur quod universi fideles non debent uni capiti sub Christo subesse: cum Christus sit caput totius ecclesiae, ut apostolus ait ad Ephesios 1 et in pluribus aliis locis asserit manifeste, ex quo sequitur, cum corpus habens duo vel plura capita monstruosum debeat reputari (ut innuit allegatio supradicta), quod tota congregatio fidelium non debet uni capiti sub Christo subesse, sed oportet ipsam solum Christum pro capite venerari. Magister: Nonnullis apparet quod ista obiectio faciliter potest excludi: quia, quamvis Christus sit caput ecclesiae, tamen sub Christo oportet quod sit aliud caput eiusdem ecclesiae quod sub Christo curam eius gerat, eo quod ecclesiae esse debet vicarius rector, qui corporaliter sit praesens eidem, qui eam visibiliter regat, ad quem fideles, cum necesse fuerit, pro variis necessitatibus corporaliter possint accedere. Per quem modum Christus ecclesiam minime regit, quia solummodo invisibiliter regit, nisi aliquando in casu. Licet ergo Christus sit caput, tamen homo mortalis fidelis debet esse caput, quamvis sub capite. Nec tamen propter hoc monstruosum est putandum corpus. Constat enim quod episcopus est caput respectu sibi subiectorum et rex est caput sibi subditorum, et tamen omnes habent unum caput Deum; quamvis ergo corpus naturale esset monstruosum si haberet duo capita corporalia vel plura, quia unum non est caput alterius, tamen unum corpus mysticum potest habere plura capita spiritualia quorum unum sit sub alio: non est monstruosum, sed naturale etiam multis expediens et decorum. Discipulus: Alias allegationes ad eandem conclusionem adducas. Magister: Idem sic probatur. Expedit uni ovili ut ab uno pastore regatur et pascatur; quod Salvator ipse insinuare videtur cum dicit, ut habetur Ioh. 10, "Fiet unum ovile et unus pastor". Tota autem congregatio fidelium est unum ovile, ipso pastore supremo testante, qui (ubi prius) dicit: "Alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile", etc. Ergo expedit quod tota congregatio fidelium uni subsit pastori: non solummodo Christo, qui invisibiliter pascit ecclesiam, sed etiam fideli (et non infideli, quia ille foret lupus et fur in dispergendo, mactando et perdendo oves Christi) qui sensibiliter pascat et gubernet universitatem fidelium. Amplius, omni populo expedit uni rectori subesse, teste Salomone, qui Proverb. 11 ait: "Ubi non est gubernator populus corruet". Dicens, "ubi non est gubernator", non "ubi non sunt gubernatores", videtur etiam innuere manifeste quod ubi non est unus gubernator populus corruet. Tota autem congregatio fidelium est unus populus (licet plures populos partiales includat), teste beato Iohanne, qui Apocalyp. 21 c. ait: "Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi populus eius erunt". Ergo expedit toti universitati fidelium uni capiti et gubernatori subesse. Rursus, communitati illi quae optime regi non potest absque multitudine iudicum, qui possunt inter se circa causas et negotia variari et etiam in totius communitatis periculum discordare, expedit ut uno supremo rectori et capiti subsit, qui possit omnibus indicare veritatem iudicii. Quod Deus ipse in populo suo ordinasse videtur, qui praecepit, ut legitur Deuter. 17, dicens: "Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse prospexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram, et iudicum intra portas tuas videris verba variari, surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus, veniesque ad sacerdotes Levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore quaeresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem". Sed communitas fidelium etiam, ad ea quae sunt propria religioni Christianae et quae ad infideles iudices et rectores minime spectant, absque multitudine iudicum, qui possunt circa causas et negotia huiusmodi in communitatis periculum discrepare, convenienter regi non potest, cum in diversis provinciis, diocesibus et civitatibus necesse sit distinctos constituere iudices et doctores. Ergo expedit toti communitati fidelium ut pro huiusmodi casibus subsit uni capiti et rectori fideli: et non infideli, qui in talibus iudicium omnino subverteret et nequaquam veritatem iudicii indicaret. Discipulus: Videtur quod auctoritas in hac allegatione adducta contra opinionem militet; quia ex ipsa colligitur quod in tali casu non est recurrendum ad unum caput vel iudicem sed ad plures, cum dicat expresse, "Veniesque ad sacerdotes Levitici generis et ad iudicem"; ergo in veteri lege fuit recurrendum ad plures in huiusmodi casu. Quod ex verbis quae sequuntur probari videtur, cum dicitur: "Facies quodcunque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus", et post, "Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino tuo et decreto iudicis, morietur homo ille". Ex quibus verbis, ut videtur, datur intelligi quod in huiusmodi casu ultima decisio causae pertinebat ad plures. Magister: Respondetur tibi quod de praecepto Dei unus debuit esse in populo Iudaico iudex supremus, caput omnium atque rector, sive sacerdos sive alius, qui tamen de consilio sacerdotum decidere debuit maiores causas; et ita recurrendum fuit tunc ad unum tanquam ad caput et iudicem supremum et ad plures tanquam ad consiliarios capitis et iudicis. Discipulus: Adhuc alias allegationes ad idem adducas. Magister: Alia allegatio potest esse talis. Illis qui in una fide et quibusdam eisdem ritibus et observantiis concordare tenentur expedit unum habere caput quod, salvo aliorum iure, ad huiusmodi veritatem transgressores cogat, vel saltem inducat; quia absque tali capite faciliter dividerentur in diversas sectas et haereses atque in observantias et ritus illicitos. Sed tota communitas Christianorum in una fide ac quibusdam eisdem ritibus et observantiis concordare tenetur, quia, ut testatur Apostolus ad Eph. 4., "Una fides, unum baptisma". Ergo toti communitati fidelium expedit unum caput habere fidele: non infidele, quod ad fidem contrariam ac observantias et ritus illicitos fideles induceret universos. Adhuc, illis qui subsunt diversis iudicibus potentibus errare circa maiora negotia expedit unum caput habere ad quod eadem maiora negotia referantur, per quod iudicentur iuste et rite. Quod Moyses de consilio Ietro cognati sui ex recta ratione moti sapienter fecisse in populo sibi commisso videtur, de quo Exod. 18 sic legitur: "Quibus auditis Moyses fecit omnia quae ille", scilicet Ietro, "suggesserat; et electis viris strenuis de cuncto Israelitico, constituit eos principes populi, tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos, qui iudicabant populum omni tempore; quicquid autem gravius erat referebant ad eum, faciliora tantummodo iudicantes". Qui etiam ut habetur Deut. 1 dixit inferioribus iudicibus, "Si difficile aliquid vobis visum fuerit, referte ad me et ego audiam". Fideles autem per latitudinem orbis dispersi subsunt in his quae ad religionem pertinent Christianam diversis iudicibus et praelatis, quorum multi saepe sufficientem non habent maiorum negotiorum peritiam. Ergo expedit toti communitati fidelium unum caput habere ad quod huiusmodi maiora negotia referantur. Discipulus: Ad istas duas rationes simul potest dupliciter responderi: uno modo quod, tam pro transgressoribus seu nolentibus compellendis ad unitatem fidei et observantiarum ac rituum ecclesiasticorum quam pro maioribus negotiis, recurrendum est ad concilium generale, non ad aliquam unam personam; aliter quod recurrendum est ad iudicem supremum secularem, qui habet tam de spiritualibus quam temporalibus iudicare. Magister: Primam istarum responsionum quidam impugnant per hoc, quod, cum fideles per provinciarum quamplurium latitudinem sint divisi, difficiliter et in longo tempore generale concilium congregatur et non absque gravissimis laboribus et expensis; quare, cum tales casus omni anno etiam pluries possunt contingere, non expedit communitati fidelium pro omni tali casu generale concilium congregari. Quare, ad levius in huiusmodi casibus praecavendum periculis, expedit ut communitas fidelium habeat unum caput et praelatum qui in huiusmodi habeat potestatem, ad quem, pro supremis prelatis (cum excesserint) puniendis et aliis maioribus negotiis ad quae sufficit unius hominis peritia et potentia terminandis, recurratur. Secunda responsio per hoc repellitur, quod sicut ante ascensionem Christi et etiam aliquo tempore post nullus erat fidelis, secularis et laicus qui potestatem vel iurisdictionem secularem haberet, ita etiam posset adhuc contingere; et tamen pro huiusmodi casibus expediret communitati fidelium provideri. Ergo expedit communitati fidelium ut habeat unum caput, praeter potestates et iudices laicos, quod in huiusmodi habeat potestatem; quia imperator aut rex aut alius princeps secularis non habet ex officio suo super fideles huiusmodi potestatem, cum aliquando imperator ac omnes reges et principes seculares fuerunt infideles, et adhuc possent esse. Aliter autem infidelis in talibus posset habere potestatem super fideles, qui in omnibus talibus perperam iudicaret. Discipulus: Adhuc aliquas allegationes adducas. Magister: Alia allegatio potest esse talis. Non expedit communitati fidelium ut multi inter eos, et praecipue super alios potestatem habentes, absque omni timore correctionis et poenae temporalis delinquere valeant insolentes. Quia, ut habetur 6, q. 1, Ex merito, "Capite languescente caetera membra inficiuntur". Quare, cum praelati fidelium sicut et caeteri proni sunt ad malum, pro eo quod, ut ait concilium Tolletanum, ut habetur 12, q. 1, c. 1, "Omnis aetas ab adolescentia in malum prona est", summe expediens est fidelibus ut praelatos "quos divinus timor a malo non revocat, temporalis saltem poena cohibeat a peccato", Extra, De vita et honestate clericorum, c. Ut clericorum. Ergo expedit congregationi fidelium ut habeat unum caput quod etiam universos praelatos valeat corrigere si in periculum religionis Christianae deliquerint. Nec valet dicere, ut quibusdam apparet, quod talis correctio spectat ad iudicem laicum, quia, sicut tactum est prius, ante ascensionem domini non fuit laicus fidelis qui aliquam iurisdictionem haberet super quoscunque, et adhuc esset possibile quod omnes laici fideles potestati infidelium subderentur. Ergo praeter iudicem laicum expedit ut aliquis fidelis prelatus super alios praelatos habeat in huiusmodi potestatem. Item, idem est expediens toti et parti, parvis et magnis, sicut idem iuris est in toto et parte, parvis et magnis, Extra, De appellationibus, c. De appellationibus; Extra, De praebendis, c. Maioribus; 14, q. ultima, c. ultimo. Sed cuilibet populo fideli partiali expedit ut habeat unum episcopum qui sit caput omnium in spiritualibus et non plures, 7, q. 1, In apibus, ubi dicit Hieronym.: "Ecclesiarum singuli episcopi, singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi, et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur". Ergo toti communitati fidelium expedit unum caput habere. Praeterea, expedit communitati fidelium ut in his quae ad religionem pertinent Christianam illo regimine gubernetur quod politiae optimae seculari maxime assimilatur. Politia autem optima secularis est regnum, teste Aristotel., qui VIII Ethicorum ait: "Politiae autem sunt species tres, aequales autem transgressiones, puta corruptiones harum. Sunt autem politiae quidem regnum, et aristocratia, tertia autem quae a preciis, quam Timocratiam dicere conveniens videtur (politiam autem consueverunt ipsam plures vocare). Harum autem optima quidem regnum." Et post loquens de tyrannide ait: "Manifestius in hac quoniam pessima; pessimum autem contrarium optimo." Ex quibus verbis patenter habetur quod regnum inter omnes politias est optima; unius autem regni est unus rex qui omnibus praeest; ergo et toti multitudini fidelium expedit ut unus omnibus praesit. Adhuc, non minor unitas capitis requiritur in tota communitate fidelium quam in tota universitate mortalium. Sed expedit toti universitati mortalium ut unus omnibus principetur. Ergo etiam expedit toti communitati fidelium ut habeat unum caput quod praesit fidelibus universis. Discipulus: Ex ista ratione coniicio quod ex his quae potero invenire in secundo tractatu istius tertiae partis Dialogi libri primi, ubi tractatur an expediat toti mundo uni principi seculari subesse, potest perpendi faciliter qualiter pro utraque parte hoc valeat allegari; omnia enim illa vel plura possunt ad istam materiam applicari. Ideo pro assertione praescripta noli amplius allegare, sed levius ad assertionem contrariam studeas pertransire, pro ipsa paucas allegationes (et breves) inducendo. Magister: Quod communitati fidelium non expediat uni capiti sub Christo subesse videtur sic posse probari. Nullum iniustum est expediens communitati fidelium. Sed unum esse caput et principari universis fidelibus est iniustum. Multi enim inter fideles sunt aequales, vel nesciuntur esse inaequales, in prudentia et virtute et in omnibus conditionibus quae ad bonum caput et principem requiruntur. Sed iniustum est ut aliquis sibi similibus et aequalibus principetur. Quod Aristoteles III Politic. 15. testari videtur cum dicit: "Similibus enim natura idem iustum necessarium et eandem dignitatem secundum naturam esse; quare siquidem inaequales aequale alimentum habere vel vestimentum nocivum corporibus sic habent et quae circa honores; similiter et inaequale aequales propter quod quidem nihil magis principari quam subiici iustum". Ex quibus verbis colligitur quod iniustum est ut aliquis sibi similibus et aequalibus principetur. Quorum enim est eadem virtus et sufficientia eorum debet esse aequalis honor et dignitas, quemadmodum in naturalibus qui non habent virtutem digestivam aequalem non debent recipere alimentum aequale. Ergo non expedit ut unus sit caput totius communitatis fidelium. Amplius, id quod est inutile non expedit congregationi fidelium; sed unum caput praeesse congregationi fidelium est inutile. Quia caput quod non potest in operationem debitam est inutile reputandum; operatio autem debita capitis quod membris caeteris principatur est in iniquitates irrumpere, delinquentis poenis congruis coercendo; ergo qui non potest impios coercere inutiliter principatur. Quod sapiens Ecclesiast. 7 videtur innuere dicens: "Noli quaerere fieri iudex nisi virtute valeas irrumpere iniquitates, ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in aequitate tua". Qui autem praeesset congregationi fidelium non posset delinquentes debite castigare, cum talis castigatio seu punitio, praecipue multitudinis et potentum, absque potentia temporali (que communiter sine divitiis copiosis non habetur) exerceri non possit. Hinc rex, ad quem spectat cohibere crimina (secundum quod testatur beatus Cyprianus, ut habetur 23, q. 5, c. Rex debet), potentia debet et divitiis abundare, teste Aristotele, qui 8. Ethicorum ait: "Non enim est rex qui non per se sufficiens et omnibus bonis superexcellens est; talis autem nullo indiget". Qui autem praeesset congregationi fidelium non propter hoc divitiis abundaret. Tum quia tempore Apostolorum, quando fuit congregatio fidelium optime gubernata, nullus fidelis praepositus aliis divitiis abundabat. Tum quia Christus nullas divitias pro quocunque praelato fidelium ordinavit, sed magis consuluisse videtur ut inter fideles praecipui victu et vestitu essent contenti; hinc Apostolus, I ad Tim. 6, pro se et aliis qui fidelibus praeerant, ait, "Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus". Tum quia si caput fidelium divitiis abundaret, cum imperatores et reges ac principes seculares divitiis affluant, inter ipsos et caput fidelium, cum invicem in multis communicent et insimul habitent, dissensiones et guerrae periculosissimae faciliter orirentur, quia inter divites qui insimul commorantur leviter nascuntur lites et iurgia ex quibus ad pugnas et guerras proceditur. Cuius exemplum habemus Gen. 13, ubi propter divitias facta est rixa inter pastores Abraham et Loth, et Abraham timuit ne inter se et Loth, quamvis essent sancti et propinqui, propter copiam facultatum, si manerent simul, periculosa dissensio oriretur. Ibidem enim sic legitur: "Erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter; unde et facta est rixa inter pastores gregum Abraham et Loth"; et postea: "Dixit ergo Abraham ad Loth, ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos, fratres enim sumus. Ecce, universa terra coram te est; recede a me obsecro". Inter divites igitur de facili discordiae suscitantur. Unde et nonnulli existimant omnes dissensiones, et guerras, et pugnas et praelia, ac civitatum et regionum destructiones et vastationes, innumeraque alia mala, quae in Italia multis retroactis temporibus (et adhuc non desinunt) acciderunt ex divitiis Romanae ecclesiae processisse; fuissetque expediens toti ecclesiae Dei ut eadem Romana ecclesia paupertatem Apostolorum et modum eorum vivendi (omnibus pompis quo ad vasa, vestes et supellectilem universam, ac scutiferos et alios quomodolibet servientes, atque quaecunque alia procul motis) facto et opere imitata fuisset. Nullatenus ergo, ut nonnullis apparet, expedit communitati fidelium unum caput habere. Rursus, expedit communitati fidelium ut regatur a pluribus; ergo non expedit sibi ut subsit uni capiti et praelato. Antecedens videtur posse probari per rationes consimiles illis quas Aristoteles III Politic. allegat ad ostendendum quod melius est civitatem regi optimis legibus quam optimis hominibus et pluribus optimis quam uno optimo viro. Quarum aliquae ad propositum possunt taliter applicari. Per illum vel illos expedit regi totam congregationem fidelium cuius vel quorum iudicium est certius et melius in iudicando et discernendo quae sunt procuranda tanquam utilia toti communitati fidelium et quae tanquam inutilia et nociva sunt penitus repellenda, et cuius vel quorum est plura talia perpendere et videre. Absque enim plenorum talium certa peritia nulla communitas potest commode gubernari, quia ut ipse Salvator testatur Matth. 15, "Si caecus caecum ducat, ambo in foveam cadunt". Sed plures melius et certius in talibus iudicant et discernunt ac plura talia perpendunt et vident quam unus solus. Unde et Aristoteles III Politic., c. 13, ait: "Convenientes disceptant et consiliantur et iudicant; haec autem sunt iudicia omnia de singularibus. Secundum unum quidem igitur comparatus, quicunque forte deterior, sed est civitas ex multis, sicut concenatio comportata pulchrior una et simplici; propter hoc et iudicat melius turba multa quam unus quicunque". Et cap. 14 ait: "Inconveniensque forte utique esse videbitur si melius percipiat quis duobus oculis et duabus auribus, iudicans et agens duobus pedibus et manibus, quam multi multis." Hoc enim inconveniens est dicere quod unus duobus oculis et duabus auribus melius aut plura percipiat quam multi multis oculis et multis auribus. Similiter inconveniens est quod unus melius aut plura operetur duobus pedibus et duabus manibus quam multi multis pedibus et multis manibus. Multi ergo certius et plura vident quam unus. Unde et Act. 15 legitur quod "convenerunt Apostoli et seniores videre de verbo hoc", scilicet de quaestione quae super circumcisione servanda inter beatos Paulum et Barnabam ac quosdam Christianos alios vertebatur. Apostolus etiam Paulus, ut ipse testatur ad Gal., contulit cum aliis Apostolis evangelium, ne forte in vacuum curreret ac cucurrisset. Ex quibus colligitur quod plura et certius vident plures quam unus etiam optimus, teste Innoc. papa, qui, ut habetur dist. 20, c. De quibus, ait: "Facilius", et eadem ratione certius, "invenitur quod a pluribus senioribus quaeritur". Hinc est quod pro difficilioribus et maioribus negotiis ecclesiasticis, quando imminent, generale concilium congregatur. Ergo expedit toti congregationi fidelium ut a pluribus quam ab uno regatur. Amplius, ab illo vel illis expedit regi communitatem fidelium cuius vel quorum appetitus sive voluntas est minus pervertibilis et corruptibilis a malitia, concupiscentiis, affectionibus et passionibus pravis; oportet enim principem esse virtuosum et bonum, ac passionum minime sectatorem. Impii enim et qui sequuntur passiones et affectiones pravas non sunt digni aliqualiter principari, teste Salomone, qui Proverbiorum 28 ait, "Regnantibus impiis, ruinae hominum", et 29 ait, "Cum impii sumpserint principatum, gemet populus". Hinc sapiens ille Ietro, rationi rectae assentiens, dedit consilium Moysi ut solummodo bonos viros praeficeret populo, dicens, "Provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam; et constitue ex eis tribunos", etc. Et Aristoteles, III Politicorum c. 2, ait: "Epiices", id est virtuosos, "principari oportet". Plures autem sunt minus pervertibiles et corruptibles a malitiis concupiscentiis, affectionibus et passionibus pravis quam unus. Igitur magis expedit communitati fidelium regi a pluribus quam ab uno. Maior istius rationis etiam innumeris auctoritatibus tam Philosophorum quam fidelium posset ostendi, sed videtur tam nota quod non oportet eam plus probare. Minor videtur posse probari multis modis. Ait enim Aristoteles, III Politicorum, c. 8, "Multos enim quorum unusquisque est non studiosus vir tamen contingit, cum convenerint, esse meliores illis", scilicet paucis, et per consequens multo magis uno, "non ut singulum sed ut simul omnes, veluti comportatae coenae his quae ex una expensa elargitae sunt; multis enim existentibus unumquemque partem habere virtutis et prudentiae, et fieri congregatorum quasi unum hominem multitudinem multorum pedum et multarum manuum et multos sensus habentem; sic et quae circa mores et circa intellectum". Ex quibus verbis colligitur quod melius est totam multitudinem principari quam paucos etiam virtuosos. Ex quo infertur quod melius est plures regere quam unum solum. Item, cap. 14. quaerit utrum unus princeps difficilius poterit perverti et corrumpi quam plures etiam boni viri, dicens, "Si plures sint boni viri et cives, utrum unus magis incorruptibilis princeps?", et respondet dicens, "Sed magis plures quidem numero, boni autem viri". Ex quibus verbis datur intelligi quod plures sunt magis incorruptibiles et impervertibiles a passionibus pravis quam unus. Unde et videtur concludere quod melius est civitatem regi a pluribus quam ab uno, dicens, "Aut palam quod plures?", scilicet melius regent quam unus. Unde et ibidem videtur concludere Aristoteles quod aristocratia, quae est principatus plurium bonorum, est eligibilior et melior quam regnum, quod est unius, dicens: "Si itaque plurium principatum bonorum autem virorum omnium aristocratiam ponendum, eum autem qui unius regnum, eligibilior utique erit civitatibus aristocratia quam regnum, et cum potentia et sine potentia existente principatu, si sit accipere plures". Ex praedictis omnibus concluditur quod melius est communitatem fidelium regi a pluribus, quam ab uno qui sit omnium aliorum caput et princeps et praelatus. Discipulus:. Quia superius allegasti in Politicis et Ethicis Aristotelem, et es inferius forsitan allegaturus quampluries, qui pluribus vocabulis utitur Grecis quorum significationes puris Iuristis et aliis qui in Philosophia morali minime studuerunt sunt ignotae, ideo, ut tractanda melius intelligantur ab illis, significationes aliquorum huiusmodi vocabulorum studeas explicare, una cum hoc sub brevi compendio quis et qualiter secundum intentionem Aristotelis in Politicis et Ethicis debeat aliis principari, prout aliqui ipsum intelligunt, exponendo. Cum enim ipse de hac materia diffuse tractaverit et in multis rationabiliter processisse putetur, non modica occasio tribuetur studiosis intelligendi quis et qualiter inter Catholicos debeat alios tam in spiritualibus quam in temporalibus gubernare. Magister: Quamvis quod petis non reputem facile, tamen satisfacere voluntati tuae conabor, et tibi intentionem Aristotelis in hoc secundum opinionem quorundam, cum quibus tamen non omnes concordant in omnibus, recitabo. Dicitur igitur quod Aristoteles I Politicorum ponit tres communitates in quibus aliquis vel aliqui debet vel debent aliis principari. Quarum prima secundum eum est domus, quae tres combinationes, communitates seu coniugationes complectitur: scilicet eam quae est viri ad vxorem, et illam quae est patris ad filium, et illam quae est domini ad servos. Prima autem combinatio vocatur ab Aristotele nuptialis. Secunda potest vocari paterna, et eam Aristoteles vocat celmostinam, id est facturam filiorum. Tertiam vero Aristoteles vocat despoticam, id est dominativam; despotes enim est idem quod dominus, et principatus despoticus est principatus dominativus. Ut tamen hoc melius intelligatur, dicitur esse sciendum quod huiusmodi vocabula "dominus", "dominans", "dominari" et consimilia in significatione in diversis scripturis et scientiis accipiuntur aequivoce; propter cuius aequivocationis ignorantiam saepe ignoratur intellectus auctorum utentium huiusmodi vocabulis secundum sensus contrarios. Omissis autem variis significationibus huiusmodi vocabulorum dominus, dominans, praedominans, dominium, dominantium et consimilium quibus diversimode utuntur interdum Philosophia naturalis et moralis et legales scientiae ac vulgaris locutio (qua saepe utuntur scripturae divinae), duae sunt tantummodo quae videntur ad propositum exponendae. Est ergo sciendum, secundum istos, quod dominus uno modo dicitur respectu subiectorum liberorum quidem, quibus scilicet dominatur quis non principaliter propter utilitatem propriam sed principaliter propter utilitatem subditorum; et talis dominus non vocatur ab Aristotele despotes, nec principatus quo talis principatur vocatur ab eo despoticus. Aliter dicitur dominus respectu subiectorum non liberorum sed servorum, qui sunt possessio domini quemadmodum aliae res temporales dicuntur possessio alicuius; et talis dominus vocatur ab Aristotele despotes, et principatus eius vocatur despoticus. Qui despotes, sicut possidet res alias temporales propter utilitatem propriam et non propter utilitatem earum, sic principatur servis principaliter propter utilitatem propriam et non principaliter propter utilitatem servorum (licet saepe, secundum Aristotelem, idem sit expediens servis et domino). Quare, licet inveniatur ab Aristotele in Politicis quod rex sit dominus sibi subiectorum, tamen nusquam invenitur quod debet dici despotes, vel quod principatus regalis debeat despoticus appellari, licet quandoque principatus tyrannicus despoticus nominetur propter similitudinem magnam inter despoticum et tyrannicum principatum. Quia proprie loquendo principatus despoticus non est tyrannicus. Sicut enim aliqui iuste sunt servi secundum Aristotelem -- tam illi scilicet qui a ratione deficiunt ut nesciant regere seipsos, licet corpore sint robusti ut aliis valeant deservire (qui secundum Aristototelem dicuntur naturaliter servi), quam illi qui sunt servi secundum legem iustam, quia in bello iusto capiuntur vel aliter fiunt servi aliorum -- sic principatus despoticus, qui est solummodo respectu talium servorum, est iustus et licitus atque bonus; principatus autem tyrannicus est iniustus, illicitus atque malus; unde et secundum Aristototelem tyrannis est pessima politia. Praeter principatum despoticum quo paterfamilias principatur servis in domo est principatus paternus quo filiis tanquam liberis principatur, quibus secundum Aristotelem regaliter et non despotice principatur: non quod principatus paternus sit principatus regalis, quia principatus regalis non est nisi respectu civitatis vel regni (quod maius est civitate et ut plurimum plures civitates complectitur); sed pater dicitur filiis regaliter principari, non quidem quando domus in qua principatur est pars vici vel civitatis aut regni, sed quando principatur in domo quae non est pars communitatis perfectioris, qualiter Adam principabatur filiis suis et Noe filiis suis antequam filii illi diversas domos haberent. Talis autem principatus paternus, licet non dicatur regalis stricte loquendo, potest tamen dici regalis propter magnam similitudinem ad principatum regalem stricte sumptum. Sicut enim in regno habente regem qui propriissime et autentice dicitur rex unus existens principatur omnibus liberis principaliter propter utilitatem subiectorum secundum voluntatem suam, non secundum legem, secundum Aristotelem, III Politicorum c. 15 (quod qualiter debeat intelligi postea exponitur), sic in domo quae non est pars communitatis perfectioris, quandocunque est talis pater, principatur filiis principaliter propter utilitatem ipsorum secundum voluntatem suam, non secundum legem, ita ut filios delinquentes omni poena qua expedit valeat castigare, possitque de ipsis et ipsis facere quaecunque redundant in utilitatem ipsorum, quibus, quia non principatur principaliter propter utilitatem propriam, non despotice sed quodammodo potest dici regaliter principari. In domo autem quae est pars vici vel civitatis pater non principatur filiis regaliter, quia non habet tantam potestatem super filios ut principetur eis secundum voluntatem suam, non secundum legem, etiam in multis quae essent ad utilitatem ipsorum, nec pro multis delictis potest eos poena qua expedit coercere sed talis vindicta est illi qui principatur in vico vel in civitate aut in regno servanda. Paterfamilias autem in domo principatur uxori neque despotice neque regaliter: non despotice, quia non est serva; nec regaliter, quia non debet principari ei secundum voluntatem suam sed secundum legem matrimonii. Neque enim tantam potestatem habet vir super uxorem quantam habet pater super filios. Quando domus eius non est pars perfectioris communitatis, principatur ergo vir uxori principatu politico. Hic enim principatus viri super uxorem assimilatur principatui politico, in hoc scilicet quod sicut in principatu politico principantes secundum virtutem et sapientiam antecellunt sibi subiectos, sic naturaliter vir excedit uxorem secundum sapientiam et virtutem -- nisi aliquid accidat praeter naturam, secundum Aristotelem, I Politicorum, sicut contingit in masculis effoeminatis. (Per quem modum intelligenda sunt quae dicta sunt superius de principatu despotico et paterno: quando scilicet natura non deficit in despote vel patre. Si enim natura ex aliqua causa deficeret in patre vel despote non esset iustum naturale despotem aut patrem servis vel filiis principari, quorum tamen principatus sunt naturales, id est ex ratione naturali, non ex institutione humana, provenientes, quando natura non deficit in patre vel despote.) Tres autem praedicti principatus ad oeconomiam, id est ad gubernationem domus, spectant; et sic accipitur oeconomia ab Aristotele in Philosophia morali, licet "oeconomus" in iure vocetur ille cui res ecclesiastica gubernanda mandatur, ut qui administrat res canonicorum, qui in quibusdam ecclesiis appellatur praepositus. Magister: Secunda communitas, quae est perfectior domo, vocatur vicus; quia ex multis domibus constat tanquam ex partibus, nec tamen ad tantam perfectionem attingit ut civitas sit et debeat appellari. Ista autem communitas, si non sit pars perfectioris communitatis (scilicet civitatis aut alterius comprehendentis multos vicos seu vicinias aut civitates) et in ipsa multitudo domorum processit ex uno parente superstite, rationabile est ut ab illo regatur secundum voluntatem, non secundum legem, quantum ad illos qui processerunt ab ipso, si in eo natura non deficit, quaemadmodum filii reguntur a patre. Quantum ad uxores autem quarum non est parens, rationabile est ut politice principetur, quia ratio exigit ut legem matrimonii conservet, secundum quam vir et uxor in multis ad paria iudicantur. Si autem multitudo domorum vici non processit ab uno parente superstite, rationabile est ut aliquo regimine simili regimini quo regitur civitas gubernetur. Magister: Tertia communitas, quae ex pluribus vicis componitur, vocatur civitas, quam dicit Aristoteles, I Politicorum, esse principalissimam omnium communitatum. (Quod dicitur veritatem habere de communitatibus simul habitantium, non de communitate habitantium in distantibus locis et in pluribus civitatibus; qualis communitas est regnum vel ducatus, quod etiam potest communitas appellari, quia est illorum qui simul in multis communicant et ab uno principante reguntur; et multa quae dicuntur de civitate proportionaliter intelligenda sunt de regno et quacunque communitate quae plures complectitur civitates.) Civitas autem est multitudo civium habitantium civitatem. Quorum ordo vocatur politia. Sine ordine enim nulla est civitas; nisi enim habeat principantem vel principantes et subiectos, non est civitas appellanda, in qua diversi et diversimode sunt subiecti, saltem saepe et in perfectissima civitate. Quidam enim reperiuntur subiecti tanquam servi vel mercenarii aut bannausi. (Dicuntur autem bannausi qui manualiter seu corporaliter operantes opere suo maculant corpus, et isti in civitate quae temperata et rationabili utitur politia non sunt proprie cives.) Alii autem in civitate sic sunt subiecti quod aliquo modo participant principatu, quia quamvis non principentur tamen aliquo modo ad principatum attingunt, quia ad iudicium vocantur et consilium vel eligunt principantem aut electores principantis. Principans autem in civitate aliquando vocatur ab Aristotele policernia. Policernia autem secundum quosdam tres habet significationes: primo enim significat impositionem ordinis politiae, secundo impositorem ipsius; tertio significat ipsum ordinem impositum, qui est politia. Et ita policernia in una significatione idem est quod dominus et principans in civitate. Magister: Politiarium autem duae sunt species primae, sicut et duae sunt species primae principatuum sive praelationum et principantium sive praelatorum seu rectorum. Omnis enim principatus aut ordinatur principaliter ad bonum seu conferens commune, bonum scilicet principantis vel principantium et etiam subiectorum, aut non ordinatur ad bonum commune. Si ordinetur ad bonum commune, sic est principatus temperatus et rectus. Si non ordinetur ad bonum commune est principatus vitiatus et transgressus, quia est corruptio et transgressio principatus temperati et recti atque iusti. Politia ergo omnis aut est temperata et recta, vel est vitiata et transgressa. Politiae autem temperatae et rectae tres sunt species principales et impermixtae. Prima est quando principans est unus, et vocatur regalis monarchia, in qua dominatur unus solus propter commune bonum, et non principaliter propter propriam voluntatem et conferens. Et huiusmodi politia, secundum Aristotelem, VIII Ethicorum, est optima, secundum optimum modum ipsius. Sunt enim ipsius plures modi secundum ipsum, III Politicorum c. 16, sed potissimus modus ipsius videtur quando aliquis regnat et principatur in regno non secundum legem sed secundum voluntatem suam. Quod quidam sic intelligunt. Ille dicitur principari et regnare secundum voluntatem suam et non secundum legem qui regnat propter commune bonum omnium et nullis legibus humanis pure positivis vel consuetudinibus alligatur sed est supra omnes huiusmodi leges, licet legibus naturalibus astringatur. Et ideo talis rex non habet iurare nec etiam promittere se servaturum quascunque leges vel consuetudines humanas introductas, licet expediens sit ipsum iurare quod leges naturales pro utilitate communi servabit et quod in omnibus quae spectant ad principatum assumptum commune bonum intendet, non privatum. Talis rex potest dici habere plenitudinem potestatis, respectu scilicet eorum quae bonum commune respiciunt non privatum. Talis autem principatus differt a principatu tyrannico, quia ille est propter bonum commune; principatus autem tyrannicus non est propter bonum commune. Differt etiam a principatu despotico, quia principatus despoticus est principaliter propter bonum proprium principantis, quemadmodum dominium bestiarum et aliarum rerum temporalium est propter bonum possidentis; principatus autem regalis est propter bonum commune, et ideo non dicitur proprie principatus despoticus. Et tamen rex talis est quodammodo dominus omnium, sed aliter quam in principatu despotico. Quia in principatu despotico principans habet tantum dominium quod potest uti servis suis, et bonis aliis quibuscunque quae ad suum pertinent principatum talem, non solum propter bonum commune sed etiam propter bonum proprium, dummodo contra legem divinam vel naturalem nihil attentet; sed principans in principatu regali praedicto potest uti subiectis et bonis eorum qualitercunque sibi placet propter bonum commune sed non potest uti eis ut sibi placet propter bonum proprium, et ideo sibi non sunt servi sed naturali libertate gaudent: quia ad naturalem libertatem spectat ut nullus possit uti liberis propter utilitatem utentis, sed non est contra naturalem libertatem ut quis rationabiliter utatur liberis ad bonum commune, cum quilibet teneatur bonum commune praeferre privato. Discipulus: Secundum ista, principatus despoticus esset maior et perfectior tali principatu regali, quia maiorem potestatem includeret. Principans enim despotice potest uti servis et bonis eorum propter utilitatem tam communem quam privatam, rex autem nonnisi propter utilitatem communem; ergo est maior et perfectior. Magister: Respondetur quod principatus despoticus est quodammodo maior, quia ad plura quodammodo se extendit; sed ex hoc ipso est imperfectior, seu quia bonum multorum est melius quam bonum unius, seu quia detrimentum boni multorum nullam perfectionem sed imperfectionem importat. In principatu autem despotico est detrimentum multorum ex hoc ipso, quod despotes potest uti sibi subiectis et bonis eorum ad propriam utilitatem, et ideo talis potestas maior imperfectionem boni melioris, scilicet boni multorum, includit. Propter quod principatus despoticus, non solum qui est unius patrisfamilias in una domo sed qui esset unius regis in uno regno, et per consequens qui est unius imperatoris in toto orbe, esset simpliciter imperfectior principatu tali regali. Praeter istum principatum regalem sunt alii principatus regales diversimode deficientes ab isto, convenientes tamen in hoc quod sunt monarchiae quaedam. Quidam enim principatus unius monarchae deficit ab isto quantum ad intentionem boni communis, quia scilicet non est institutus totaliter propter bonum commune sed etiam propter bonum proprium. Et talis principatus regalis aliquid habet de principatu tyrannico vel despotico, et est quodammodo mixtus ex principatu despotico tyrannico et regali. In quantum enim quo ad aliqua intendit bonum proprium et non commune habet aliquid de tyrannide vel despotico principatu, in quantum autem in multis intendit bonum commune habet aliquid de principatu temperato et recto; et ideo, cum unus solus principetur, habet aliquid de principatu regali, et ideo est quodammodo mixtus ex principatibus illis. Unde et aliquis principatus regalis tyrannicus vocatur ab Aristotele. Principatus autem unius interdum deficit a saepedicto principatu regali quantum ad potestatem, quia scilicet non habet illam plenitudinem potestatis quam habet principatus regalis praefatus. Et talis principatus regalis dicitur "secundum legem", quia, licet unus principetur, non tamen principatur secundum voluntatem suam, sed quibusdam legibus et consuetudinibus humanitus introductis astringitur, quas tenetur servare et ipsas se servaturum iurare vel promittere obligatur; et quanto plures tales leges et consuetudines servare tenetur tanto magis recedit a memorato principatu regali -- et ideo forte his diebus non est in universo orbe talis principatus regalis. Secundum Aristotelem nullus est dignus tali regno nisi sapientia et virtute et bonis omnibus tam corporis quam animae quam etiam exterioribus bonis, scilicet amicis et divitiis, superexcellat. Aliter enim timendum est ne ad tyrannidem se convertat. Unde et propria bona debet habere, vel ex se vel ex assignatione illorum quibus praeest, ut bona liberorum nequaquam sibi appropriet nec etiam quoquomodo accipiat, nisi evidens utilitas vel manifesta necessitas hoc exposcat. Isti principatui regali, et summe, opponitur tyrannis, quae est transgressio et corruptio eius, quae est prima species et pessima politae vitiatae, quia tyrannis non intendit bonum subiectorum, nisi per accidens, sed principaliter intendit bonum proprium, sive bonum proprium sit bonum etiam aliorum sive sit malum ipsorum. Fiunt autem tyranni, secundum Aristotelem, V Politicorum c. 8, saepe ex demagogis. (Sunt autem demagogi ducentes populum secundum voluntatem suam de beneplacito populi, non tanquam reges aut domini vel tyranni seu ius regendi populum aut imperandi ipsis habentes; sed quasi procuratores et concionatores seu monitores instigant populum ad illa quae populo placent, id est quibus populus credit; et ideo Aristoteles vocat eos, IV Politicorum c. 3, adulatores.) Tales enim saepe, postquam sibi unierint populum, incipiunt propter potentiam tyrannizare et etiam involuntariis dominari. Fiunt etiam tyranni nonnunquam ex regibus, quia, ut dicit Aristoteles, VIII Ethicorum, malus rex tyrannus fit. Sive enim aliquis sit primo rex secundum voluntatem suam sive secundum legem, si incipiat principari involuntariis propter bonum proprium fit tyrannus, si incipiat principari voluntariis propter bonum proprium fit proprie despotes, cuius principatus nonnunquam tyrannis ab Aristotele nuncupatur propter similitudinem magnam ad despoticam; non tamen tyrannis proprie est despotia, sicut ex supradictis patere potest. Ex praedictis colligi potest quod principatui regali, praesertim potissimo, non solum tyrannis proprie dicta sed etiam principatus despoticus aliquo modo opponitur; vel est principatus ita disparatus ut nullus unus principatus possit esse regalis et despoticus respectu eorundem. Quod tamen aliquibus dominetur regaliter et aliquibus despotice inconveniens non videtur. Magister: Secunda species politiae temperatae et rectae atque iustae vocatur aristocratia, in qua scilicet aliqui pauci viri et optimi principantur propter bonum commune multitudinis et non propter bonum proprium. Quia licet habeat plures species, ut docet Aristoteles, IV Politicorum c. 5, tamen prima et optima species eius est quando in sublimando aliquos ad principatum aristocraticum potest haberi, et habetur, respectus solummodo ad virtutes, scilicet intellectuales et morales, non ad divitias nec ad potentiam nec ad amicos nec ad quaecunque quae possent absque bonitate et sapientia reperiri. Politia autem intemperata et vitiata atque transgressa quae aristocratiae directe opponitur vocatur oligarchia, quando scilicet aliqui divites vel potentes vel qualitercunque insignes propter bonum proprium principantur, in tantum quod si etiam optimi viri principarentur propter bonum proprium et non principarentur propter bonum multitudinis, dicendi essent oligarchice principari, et quod principatus eorum esset oligarchicus reputandus. Et ideo quicquid fit in electione vel sublimatione principantium habendo respectum ad aliquam aliam praerogativam quam ad sapientiam et virtutem (puta ad divitias vel potentiam vel genus vel amicos vel dignitatem vel superioritatem seu maioritatem vel sequelam aut quamcunque aliam excellentiam) obligarchicum est habendum. Nec tamen est hoc semper reprehensibile reputandum, quia ex causa, propter bonum finem, licet in huiusmodi ad aliquam aliam praerogativam vel excellentiam habere respectum. Tam aristocratiae quam oligarchiae sunt diversae species de quibus non est tractandum ad praesens. Magister: Tertia species politiae temperatae et rectae atque iustae diversis nominibus appellatur. Uno nomine vocatur communi nomine politia. Politia enim in una significatione est commune ad omnem politiam, rectam et non rectam. In alia significatione signat solummodo quandam speciem politiae, quae alio nomine timocratia nominatur, de qua sunt diversae opiniones. Una est quod timocratia, sive politia communi nomine dicta, est illa in qua principantur multi propter bonum commune, sive sunt optimi sive non optimi, sive sunt divites sive pauperes, ita quod politia per se per multitudinem distinguitur ab aristocratia. Alia est quod politia est illa in qua principantur aliqui egeni virtuosi propter bonum commune. Alia est quod politia est illa in qua principantur aliqui neque optimi neque mali sed mediocres propter virtutem et bonum commune, ita quod per defectum virtutis et bonitatis distinguitur ab aristocratia. Sed quaecunque politia debeat appellari timocratia, vel politia tanquam nomine communi, politia vitiata et transgressa vocatur democratia, quando scilicet populus principatur vel ordinat et constituit principantem non propter bonum commune; quae species diversas complectitur. Sicut autem omnium politiarum temperatarum optima est regnum, et post eam aristocratia, et ultimo timocratia, sic politiarum intemperatarum sive vitiatarum pessima est tyrannis, et post ipsam oligarchia; sed in democratia minima perversitas reperitur, secundum Aristotelem, VIII Ethicorum. Discipulus: Exposuisti, ut aestimo, significationes vocabulorum extraneorum, secundum quorundam opinionem, quae frequentius in auctoritatibus Aristotelis allegatis et allegandis ponuntur. Ideo noli plura exponere, sed ad quaesitum principale revertere, et qualiter ad allegationes supra primo et secundo capitulo huius secundi pro opinionibus diversis et adversis inductas secundum ipsas respondere contingat studeas recitare. Veruntamen antequam ad ipsas responsiones enarres, peto ut aliquas allegationes adducas ad probandum quod magis expediat toti communitati fidelium regi ab uno quam a pluribus. Magister: Quod petis dupliciter intelligi potest, quia dupliciter contingit plures regere sibi subiectos: uno modo ut plures diversos habeant sibi subiectos, ita quod regimen plurium ad eosdem minime se extendat, quemadmodum plures archiepiscopi regunt omnes in aliqua regione diffusa existentes, et diversa regna a diversis regibus quorum nullus est sub alio (et quandoque ipsis nullus imperator praeest) reguntur. Aliter plures regunt sibi subiectos sic, scilicet, quod omnes eosdem habent subiectos, quibus communi consilio principantur, quemadmodum in aristocratia et politia stricte sumpta ac in politiis vitiatis et transgressis eisdem oppositis, scilicet in oligarchia et democratia, reperitur. Sive primo modo sive secundo modo intelligas, potes superius primo capitulo huius secundi ad id quod petis allegationes aliquas invenire. Quia aliquae earum non solum probant quod expedit communitati fidelium regi ab uno et non a pluribus primo modo, sed etiam videntur ostendere quod expedit ei gubernari ab uno et non a pluribus secundo modo. Quare non videtur necesse ad id quod petis plures allegationes adducere. Discipulus: Quamvis ad id quod peto possint allegationes aliquae supra adductae allegari, et etiam plura circa consimilem materiam ex quibus potero plura advertere circa hoc petitum dicantur in secundo tractatu huius Dialogi lib. 3, tamen volo ut aliquas speciales allegationes inducas ad probandum quod magis expedit communitatem fidelium regi ab uno quam a pluribus secundo modo. Magister: Hoc videtur posse sic probari. Illo regimine expedit magis regi communitatem fidelium quod magis assimilatur regimini et principatui naturali; quia sicut ars, si est recta, imitatur naturam, ita principatus, si est rectus, imitatur et assimilatur principatui naturali; et per consequens principatus qui magis assimilatur principatui naturali est rectior et perfectior, et per consequens magis expediens. Sed regimen sive principatus unius, quando scilicet unus solus regit multos et praesidet eis, magis assimilatur principatui naturali quam regimen seu principatus plurium, quia tale regimen assimilatur principatui regali, qui est unius. Principatus autem regalis magis assimilatur principatui naturali quam principatus aristocraticus vel politicus stricte sumptus; magis autem assimilatur communitati quae est domus in qua principatur unus paterfamilias. Unde et principatus patrisfamilias regalis quodammodo esse videtur teste Aristotele, qui I Politicorum, c. 10, ait patremfamilias principari natis regaliter, et eodem c. dicit, "Puerorum autem principatus regalis: quod enim genuit et secundum amorem principans et secundum senectutem est, quod quidem est regalis species principatus". Ex quibus verbis colligitur quod principatus regalis assimilatur communitati quae est domus, in qua principatur unus et non plures neque primo modo neque secundo modo. Communitas autem domus est naturalis, secundum Aristotelem, qui I Politicorum in prologo ait: "In omnem quidem igitur diem communitas constituta secundum naturam domus est". Quibus verbis habetur quod communitas illa quae est domus est secundum naturam et naturalis. Principatus ergo regalis magis assimilatur principatui naturali quam aristocraticus et politicus stricte sumptus, et per consequens principatus ille qui magis assimilatur regali, scilicet in quo regit unus et non plures, magis assimilatur principatui naturali, et per consequens est perfectior et melior atque magis expediens. Ex quo infertur quod magis expedit communitatem fidelium ab uno regi quam a pluribus etiam secundo modo.