# Extract from the rules of the Benedictine Monks, from the net. # Last edited on 1998-07-09 11:06:53 by stolfi 1 Monachorum quattuor esse genera manifestum est. 2 Primum coenobitarum, hoc est monasteriale, militans sub regula vel abbate. 3 Deinde secundum genus est anachoritarum, id est eremitarum, horum qui non conversationis fervore novicio, sed monasterii probatione diuturna, 4 qui didicerunt contra diabolum multorum solacio iam docti pugnare, 5 et bene exstructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi, securi iam sine consolatione alterius, sola manu vel brachio contra vitia carnis vel cogitationum, Deo auxiliante, pugnare sufficiunt. 6 Tertium vero monachorum taeterrimum genus est sarabaitarum, qui nulla regula approbati, experientia magistra, sicut aurum fornacis, sed in plumbi natura molliti, 7 adhuc operibus servantes saeculo fidem, mentiri Deo per tonsuram noscuntur. 8 Qui bini aut terni aut certe singuli sine pastore, non dominicis sed suis inclusi ovilibus, pro lege eis est desideriorum voluntas, 9 cum quicquid putaverint vel elegerint, hoc dicunt sanctum, et quod noluerint, hoc putant non licere. 10 Quartum vero genus est monachorum quod nominatur gyrovagum, qui tota vita sua per diversas provincias ternis aut quaternis diebus per diversorum cellas hospitantur, 11 semper vagi et numquam stabiles, et propriis voluntatibus et gulae illecebris servientes, et per omnia deteriores sarabaitis. 12 De quorum omnium horum miserrima conversatione melius est silere quam loqui. 13 His ergo omissis, ad coenobitarum fortissimum genus disponendum, adiuvante Domino, veniamus. II QUALIS DEBEAT ESSE ABBAS 1 Abbas qui praeesse dignus est monasterio semper meminere debet quod dicitur et nomen maioris factis implere. 2 Christi enim agere vices in monasterio creditur, quando ipsius vocatur pronomine, 3 dicente Apostolo: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. 4 Ideoque abbas nihil extra praeceptum Domini quod sit debet aut docere aut constituere vel iubere, 5 sed iussio eius vel doctrina fermentum divinae iustitiae in discipulorum mentibus conspargatur, 6 memor semper abbas quia doctrinae suae vel discipulorum oboedientiae, utrarumque rerum, in tremendo iudicio Dei facienda erit discussio. 7 Sciatque abbas culpae pastoris incumbere quicquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. 8 Tantundem iterum erit ut, si inquieto vel inoboedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa et morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita, 9 pastor eorum in iudicio Domini absolutus dicat cum propheta Domino: iustitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi; ipsi autem contemnentes spreverunt me, 10 et tunc demum inoboedientibus curae suae ovibus poena sit eis praevalens ipsa mors. 11 Ergo, cum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina suis praeesse discipulis, 12 id est omnia bona et sancta factis amplius quam verbis ostendat, ut capacibus discipulis mandata Domini verbis proponere, duris corde vero et simplicioribus factis suis divina praecepta monstrare. 13 Omnia vero quae discipulis docuerit esse contraria in suis factis indicet non agenda, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur, 14 ne quando illi dicat Deus peccanti: Quare tu enarras iustitias meas et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te, 15 et: Qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tuo trabem non vidisti. 16 Non ab eo persona in monasterio discernatur. 17 Non unus plus ametur quam alius, nisi quem in bonis actibus aut oboedientia invenerit meliorem. 18 Non convertenti ex servitio praeponatur ingenuus, nisi alia rationabilis causa exsistat. 19 Quod si ita, iustitia dictante, abbati visum fuerit, et de cuiuslibet ordine id faciet. Sin alias, propria teneant loca, 20 quia sive servus sive liber, omnes in Christo unum sumus et sub uno Domino aequalem servitutis militiam baiulamus, quia non est apud Deum personarum acceptio. 21 Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur, si meliores ab aliis in operibus bonis et humiles inveniamur. 22 Ergo aequalis sit ab eo omnibus caritas, una praebeatur in omnibus secundum merita disciplina. 23 In doctrina sua namque abbas apostolicam debet illam semper formam servare in qua dicit: Argue, obsecra, increpa, 24 id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta, dirum magistri, pium patris ostendat affectum, 25 id est indisciplinatos et inquietos debet durius arguere, oboedientes autem et mites et patientes ut in melius proficiant obsecrare, neglegentes et contemnentes ut increpat et corripiat admonemus. 26 Neque dissimulet peccata delinquentium; sed et mox ut coeperint oriri radicitus ea ut praevalet amputet, memor periculi Heli sacerdotis de Silo. 27 Et honestiores quidem atque intellegibiles animos prima vel secunda admonitione verbis corripiat, 28 improbos autem et duros ac superbos vel inoboedientes verberum vel corporis castigatio in ipso initio peccati coerceat, sciens scriptum: Stultus verbis non corrigitur, 29 et iterum: Percute filium tuum virga et liberabis animam eius a morte. 30 Meminere debet semper abbas quod est, meminere quod dicitur, et scire quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. 31 Sciatque quam difficilem et arduam rem suscipit regere animas et multorum servire moribus, et alium quidem blandimentis, alium vero increpationibus, alium suasionibus; 32 et secundum uniuscuiusque qualitatem vel intellegentiam, ita se omnibus conformet et aptet ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, verum in augmentatione boni gregis gaudeat. 33 Ante omnia, ne dissimulans aut parvipendens salutem animarum sibi commissarum, ne plus gerat sollicitudinem de rebus transitoriis et terrenis atque caducis, 34 sed semper cogitet quia animas suscepit regendas, de quibus et rationem redditurus est. 35 Et ne causetur de minori forte substantia, meminerit scriptum: Primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis, 36 et iterum: Nihil deest timentibus eum. 37 Sciatque quia qui suscipit animas regendas paret se ad rationem reddendam, 38 et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum, agnoscat pro certo quia in die iudicii ipsarum omnium animarum est redditurus Domino rationem, sine dubio addita et suae animae. 39 Et ita, timens semper futuram discussionem pastoris de creditis ovibus, cum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus, 40 et cum de monitionibus suis emendationem aliis sumministrat ipse efficitur a vitiis emendatus. III DE ADHIBENDIS AD CONSILIUM FRATRIBUS 1 Quotiens aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet abbas omnem congregationem et dicat ipse unde agitur, 2 et audiens consilium fratrum tractet apud se et quod utilius iudicaverit faciat. 3 Ideo autem omnes ad consilium vocari diximus quia saepe iuniori Dominus revelat quod melius est. 4 Sic autem dent fratres consilium cum omni humilitatis subiectione, et non praesumant procaciter defendere quod eis visum fuerit, 5 et magis in abbatis pendat arbitrio, ut quod salubrius esse iudicaverit ei cuncti oboediant. 6 Sed sicut discipulos convenit oboedire magistro, ita et ipsum provide et iuste condecet cuncta disponere. 7 In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque ab ea temere declinetur a quoquam. 8 Nullus in monasterio proprii sequatur cordis voluntatem, 9 neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve aut foris monasterium contendere. 10 Quod si praesumpserit, regulari disciplinae subiaceat. 11 Ipse tamen abbas cum timore Dei et observatione regulae omnia faciat, sciens se procul dubio de omnibus iudiciis suis aequissimo iudici Deo rationem redditurum. 12 Si qua vero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus, seniorum tantum utatur consilio, 13 sicut scriptum est: Omnia fac cum consilio et post factum non paeniteberis. IV QUAE SUNT INSTRUMENTA BONORUM OPERUM 1 In primis Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota virtute; 2 deinde proximum tamquam seipsum. 3 Deinde non occidere, 4 non adulterare, 5 non facere furtum, 6 non concupiscere, 7 non falsum testimonium dicere, 8 honorare omnes homines, 9 et quod sibi quis fieri non vult, alio ne faciat. 10 Abnegare semetipsum sibi ut sequatur Christum. 11 Corpus castigare, 12 delicias non amplecti, 13 ieiunium amare. 14 Pauperes recreare, 15 nudum vestire, 16 infirmum visitare, 17 mortuum sepelire. 18 In tribulatione subvenire, 19 dolentem consolari. 20 Saeculi actibus se facere alienum, 21 nihil amori Christi praeponere. 22 Iram non perficere, 23 iracundiae tempus non reservare. 24 Dolum in corde non tenere, 25 pacem falsam non dare. 26 Caritatem non derelinquere. 27 Non iurare ne forte periuret, 28 veritatem ex corde et ore proferre. 29 Malum pro malo non reddere. 30 Iniuriam non facere, sed et factas patienter sufferre. 31 Inimicos diligere. 32 Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere. 33 Persecutionem pro iustitia sustinere. 34 Non esse superbum, 35 non vinolentum, 36 non multum edacem, 37 non somnulentum, 38 non pigrum, 39 non murmuriosum, 40 non detractorem. 41 Spem suam Deo committere. 42 Bonum aliquid in se cum viderit, Deo applicet, non sibi; 43 malum vero semper a se factum sciat et sibi reputet. 44 Diem iudicii timere, 45 gehennam expavescere, 46 vitam aeternam omni concupiscentia spiritali desiderare, 47 mortem cotidie ante oculos suspectam habere. 48 Actus vitae suae omni hora custodire, 49 in omni loco Deum se respicere pro certo scire. 50 Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere et seniori spiritali patefacere, 51 os suum a malo vel pravo eloquio custodire, 52 multum loqui non amare, 53 verba vana aut risui apta non loqui, 54 risum multum aut excussum non amare. 55 Lectiones sanctas libenter audire, 56 orationi frequenter incumbere, 57 mala sua praeterita cum lacrimis vel gemitu cotidie in oratione Deo confiteri, 58 de ipsis malis de cetero emendare. 59 Desideria carnis non efficere, 60 voluntatem propriam odire, 61 praeceptis abbatis in omnibus oboedire, etiam si ipse aliter-- quod absit-- agat, memores illud dominicum praeceptum: Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. 62 Non velle dici sanctum antequam sit, sed prius esse quod verius dicatur. 63 Praecepta Dei factis cotidie adimplere, 64 castitatem amare, 65 nullum odire, 66 zelum non habere, 67 invidiam non exercere, 68 contentionem non amare, 69 elationem fugere. 70 Et seniores venerare, 71 iuniores diligere. 72 In Christi amore pro inimicis orare; 73 cum discordante ante solis occasum in pacem redire. 74 Et de Dei misericordia numquam desperare. 75 Ecce haec sunt instrumenta artis spiritalis. 76 Quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta et in die iudicii reconsignata, illa merces nobis a Domino recompensabitur quam ipse promisit. 77 Quod oculus non vidit nec auris audivit, quae praeparauit Deus his qui diligunt illum. 78 Officina vero ubi haec omnia diligenter operemur claustra sunt monasterii et stabilitas in congregatione. V DE OBOEDIENTIA 1 Primus humilitatis gradus est oboedientia sine mora. 2 Haec convenit his qui nihil sibi a Christo carius aliquid existimant. 3 Propter servitium sanctum quod professi sunt seu propter metum gehennae vel gloriam vitae aeternae, 4 mox aliquid imperatum a maiore fuerit, ac si divinitus imperetur moram pati nesciant in faciendo. 5 De quibus Dominus dicit: Obauditu auris oboedivit mihi. 6 Et item dicit doctoribus: Qui vos audit me audit. 7 Ergo hi tales, relinquentes statim quae sua sunt et voluntatem propriam deserentes, 8 mox exoccupatis manibus et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino oboedientiae pede iubentis vocem factis sequuntur, 9 et veluti uno momento praedicta magistri iussio et perfecta discipuli opera, in velocitate timoris Dei, ambae res communiter citius explicantur. 10 Quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit, 11 ideo angustam viam arripiunt-- unde Dominus dicit: Angusta via est quae ducit ad vitam, 12 ut non suo arbitrio viventes vel desideriis suis et voluptatibus oboedientes, sed ambulantes alieno iudicio et imperio, in coenobiis degentes abbatem sibi praeesse desiderant. 13 Sine dubio hi tales illam Domini imitantur sententiam qua dicit: Non veni facere voluntatem meam, sed eius qui misit me. 14 Sed haec ipsa oboedientia tunc acceptabilis erit Deo et dulcis hominibus, si quod iubetur non trepide, non tarde, non tepide, aut cum murmurio vel cum responso nolentis efficiatur, 15 quia oboedientia quae maioribus praebetur Deo exhibetur; ipse enim dixit: Qui vos audit me audit. 16 Et cum bono animo a discipulis praeberi oportet, quia hilarem datorem diligit Deus. 17 Nam, cum malo animo si oboedit discipulus et non solum ore sed etiam in corde si murmuraverit, 18 etiam si impleat iussionem, tamen acceptum iam non erit Deo qui cor eius respicit murmurantem, 19 et pro tali facto nullam consequitur gratiam; immo poenam murmurantium incurrit, si non cum satisfactione emendaverit. VI DE TACITUNITATE 1 Faciamus quod ait propheta: Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam. Obmutui et humiliatus sum et silui a bonis. 2 Hic ostendit propheta, si a bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem debet taceri, quanto magis a malis verbis propter poenam peccati debet cessari. 3 Ergo, quamvis de bonis et sanctis et aedificationum eloquiis, perfectis discipulis propter taciturnitatis gravitatem rara loquendi concedatur licentia, 4 quia scriptum est: In multiloquio non effugies peccatum, 5 et alibi: Mors et vita in manibus linguae. 6 Nam loqui et docere magistrum condecet, tacere et audire discipulum convenit. 7 Et ideo, si qua requirenda sunt a priore, cum omni humilitate et subiectione reverentiae requirantur. 8 Scurrilitates vero vel verba otiosa et risum moventia aeterna clausura in omnibus locis damnamus et ad talia eloquia discipulum aperire os non permittimus. VII DE HUMILITATE 1 Clamat nobis scriptura divina, fratres, dicens: Omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. 2 Cum haec ergo dicit, ostendit nobis omnem exaltationem genus esse superbiae. 3 Quod se cavere propheta indicat dicens: Domine, non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me. 4 Sed quid si non humiliter sentiebam, si exaltavi animam meam?-- sicut ablactatum super matrem suam, ita retribues in animam meam. 5 Unde, fratres, si summae humilitatis volumus culmen attingere et ad exaltationem illam caelestem ad quam per praesentis vitae humilitatem ascenditur volumus velociter pervenire, 6 actibus nostris ascendentibus scala illa erigenda est quae in somnio lacob apparuit, per quam ei descendentes et ascendentes angeli monstrabantur. 7 Non aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis intellegitur nisi exaltatione descendere et humilitate ascendere. 8 Scala vero ipsa erecta nostra est vita in saeculo, quae humiliato corde a Domino erigatur ad caelum. 9 Latera enim eius scalae dicimus nostrum esse corpus et animam, in qua latera diversos gradus humilitatis vel disciplinae evocatio divina ascendendo inseruit. 10 Primus itaque humilitatis gradus est si, timorem Dei sibi ante oculos semper ponens, oblivionem omnino fugiat 11 et semper sit memor omnia quae praecepit Deus, ut qualiter et contemnentes Deum gehenna de peccatis incendat et vita aeterna quae timentibus Deum praeparata est animo suo semper evolvat. 12 Et custodiens se omni hora a peccatis et vitiis, id est cogitationum, linguae, manuum, pedum vel voluntatis propriae sed et desideria carnis, 13 aestimet se homo de caelis a Deo semper respici omni hora et facta sua omni loco ab aspectu divinitatis videri et ab angelis omni hora renuntiari. 14 Demonstrans nobis hoc propheta, cum in cogitationibus nostris ita Deum semper praesentem ostendit dicens: Scrutans corda et renes Deus; 15 et item: Dominus nouit cogitationes hominum; 16 et item dicit: Intellexisti cogitationes meas a longe; 17 et: Quia cogitatio hominis confitebitur tibi. 18 Nam ut sollicitus sit circa cogitationes suas perversas, dicat semper utilis frater in corde suo: Tunc ero immaculatus coram eo si observavero me ab iniquitate mea. 19 Voluntatem vero propriam ita facere prohibemur cum dicit scriptura nobis: Et a voluntatibus tuis avertere. 20 Et item rogamus Deum in oratione ut fiat illius voluntas in nobis. 21 Docemur ergo merito nostram non facere voluntatem cum cavemus illud quod dicit sancta scriptura: Sunt viae quae putantur ab hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit, 22 et cum item pavemus illud quod de neglegentibus dictum est: Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis. 23 In desideriis vero carnis ita nobis Deum credamus semper esse praesentem cum dicit propheta Domino: Ante te est omne desiderium meum. 24 Cavendum ergo ideo malum desiderium quia mors secus introitum delectationis posita est. 25 Unde scriptura praecepit dicens: Post concupiscentias tuas non eas. 26 Ergo si oculi Domini speculantur bonos et malos 27 et Dominus de caelo semper respicit super filios hominum, ut videat si est intellegens aut requirens Deum, 28 et si ab angelis nobis deputatis cotidie die noctuque Domino factorum nostrorum opera nuntiantur, 29 cavendum est ergo omni hora, fratres, sicut dicit in psalmo propheta, ne nos declinantes in malo et inutiles factos aliqua hora aspiciat Deus 30 et, parcendo nobis in hoc tempore quia pius est et exspectat nos converti in melius, ne dicat nobis in futuro: Haec fecisti et tacui. 31 Secundus humilitatis gradus est si propriam quis non amans voluntatem desideria sua non delectetur implere, 32 sed vocem illam Domini factis imitetur dicentis: Non veni facere voluntatem meam, sed eius qui me misit. 33 Item dicit scriptura: Voluntas habet poenam et necessitas parit coronam. 34 Tertius humilitatis gradus est ut quis pro Dei amore omni oboedientia se subdat maiori, imitans Dominum, de quo dicit apostolus: Factus oboediens usque ad mortem. 35 Quartus humilitatis gradus est si, in ipsa oboedientia duris et contrariis rebus vel etiam quibuslibet irrogatis iniuriis, tacite conscientia patientiam amplectatur 36 et sustinens non lassescat vel discedat, dicente scriptura: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit; 37 item: Confortetur cor tuum et sustine Dominum. 38 Et ostendens fidelem pro Domino universa etiam contraria sustinere debere, dicit ex persona sufferentium: Propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. 39 Et securi de spe retributionis divinae subsequuntur gaudentes et dicentes: Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. 40 Et item alio loco scriptura: Probasti nos, Deus, igne nos examinasti sicut igne examinatur argentum; induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro. 41 Et ut ostendat sub priore debere nos esse, subsequitur dicens: Imposuisti homines super capita nostra. 42 Sed et praeceptum Domini in adversis et iniuriis per patientiam adimplentes, qui percussi in maxillam praebent et aliam, auferenti tunicam dimittunt et pallium, angariati miliario vadunt duo, 43 cum Paulo Apostolo falsos fratres sustinent et persecutionem sustinent et maledicentes se benedicent. 44 Quintus humilitatis gradus est si omnes cogitationes malas cordi suo advenientes vel mala a se absconse commissa per humilem confessionem abbatem non celaverit suum. 45 Hortans nos de hac re scriptura dicens: Revela ad Dominum viam tuam et spera in eum. 46 Et item dicit: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. 47 Et item propheta: Delictum meum cognitum tibi feci et iniustitias meas non operui. 48 Dixi: Pronuntiabo adversum me iniustias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei. 49 Sextus humilitatis gradus est si omni vilitate vel extremitate contentus sit monachus, et ad omnia quae sibi iniunguntur velut operarium malum se iudicet et indignum, 50 dicens sibi cum propheta: Ad nihilum redactus sum et nescivi, ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum. 51 Septimus humilitatis gradus est si omnibus se inferiorem et viliorem non solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo cordis credat affectu, 52 humilians se et dicens cum propheta: Ego autem sum uermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. 53 Exaltatus sum et humiliatus et confusus. 54 Et item: Bonum mihi quod humiliasti me, ut discam mandata tua. 55 Octavus humilitatis gradus est si nihil agat monachus, nisi quod communis monasterii regula vel maiorum cohortantur exempla. 56 Nonus humilitatis gradus est si linguam ad loquendum prohibeat monachus et, taciturnitatem habens, usque ad interrogationem non loquatur, 57 monstrante scriptura quia in multiloquio non effugitur peccatum, 58 et quia vir linguosus non dirigitur super terram. 59 Decimus humilitatis gradus est si non sit facilis ac promptus in risu, quia scriptum est: Stultus in risu exaltat vocem suam. 60 Undecimus humilitatis gradus est si, cum loquitur monachus, leniter et sine risu, humiliter cum gravitate vel pauca verba et rationabilia loquatur, et non sit clamosus in voce, 61 sicut scriptum est: Sapiens verbis innotescit paucis. 62 Duodecimus humilitatis gradus est si non solum corde monachus sed etiam ipso corpore humilitatem videntibus se semper indicet, 63 id est in opere Dei, in oratorio, in monasterio, in horto, in via, in agro vel ubicumque sedens, ambulans vel stans, inclinato sit semper capite, defixis in terram aspectibus, 64 reum se omni hora de peccatis suis aestimans iam se tremendo iudicio repraesentari aestimet, 65 dicens sibi in corde semper illud quod publicanus ille evangelicus fixis in terram oculis dixit: Domine, non sum dignus, ego peccator, levare oculos meos ad caelos. 66 Et item cum Propheta: Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque. 67 Ergo, his omnibus humilitatis gradibus ascensis, monachus mox ad caritatem Dei perveniet illam quae perfecta foris mittit timorem, 68 per quam universa quae prius non sine formidine observabat absque ullo labore velut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire, 69 non iam timore gehennae, sed amore Christi et consuetudine ipsa bona et delectatione virtutum. 70 Quae Dominus iam in operarium suum mundum a vitiis et peccatis Spiritu Sancto dignabitur demonstrare. VIII DE OFFICIIS DIVINIS IN NOCTIBUS 1 Hiemis tempore, id est a kalendas Novembres usque in Pascha, iuxta considerationem rationis, octava hora noctis surgendum est, 2 ut modice amplius de media nocte pausetur et iam digesti surgant. 3 Quod vero restat post vigilias a fratribus qui psalterii vel lectionum aliquid indigent meditationi inserviatur. 4 A Pascha autem usque ad supradictas Novembres, sic temperetur hora ut vigiliarum agenda parvissimo intervallo, quo fratres ad necessaria naturae exeant, mox matutini, qui incipiente luce agendi sunt, subsequantur. IX QUANTI PSALMI DICENDI SUNT NOCTURNIS HORIS 1 Hiemis tempore suprascripto, in primis versu tertio dicendum: Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam. 2 Cui subiungendus est tertius psalmus et gloria. 3 Post hunc, psalmum nonagesimum quartum cum antiphona, aut certe decantandum. 4 Inde sequatur ambrosianum, deinde sex psalmi cum antiphonas. 5 Quibus dictis, dicto versu, benedicat abbas et, sedentibus omnibus in scamnis, legantur vicissim a fratribus in codice super analogium tres lectiones, inter quas et tria responsoria cantentur: 6 duo responsoria sine gloria dicantur; post tertiam vero lectionem, qui cantat dicat gloriam. 7 Quam dum incipit cantor dicere, mox omnes de sedilia sua surgant, ob honorem et reverentiam sanctae Trinitatis. 8 Codices autem legantur in vigiliis divinae auctoritatis, tam veteris testamenti quam novi, sed et expositiones earum, quae a nominatis et orthodoxis catholicis patribus factae sunt. 9 Post has vero tres lectiones cum responsoria sua, sequantur reliqui sex psalmi, cum alleluia canendi. 10 Post hos, lectio apostoli sequatur, ex corde recitanda, et versus, et supplicatio litaniae, id est Kyrie eleison. 11 Et sic finiantur vigiliae nocturnae. X QUALITER AESTATIS TEMPORE AGATUR NOCTURNA LAUS 1 A Pascha autem usque ad kalendas Novembres, omnis ut supra dictum est psalmodiae quantitas teneatur, 2 excepto quod lectiones in codice, propter brevitatem noctium, minime legantur, sed pro ipsis tribus lectionibus una de veteri testamento memoriter dicatur, quam brevis responsorius subsequatur. 3 Et reliqua omnia ut dictum est impleantur, id est ut numquam minus a duodecim psalmorum quantitate ad vigilias nocturnas dicantur, exceptis tertio et nonagesimo quarto psalmo. XI QUALITER DIEBUS DOMINICIS VIGILIAE AGANTUR 1 Dominico die temperius surgatur ad vigilias. 2 In quibus vigiliis teneatur mensura, id est, modulatis ut supra disposuimus sex psalmis et versu, residentibus cunctis disposite et per ordinem in subselliis, legantur in codice, ut supra diximus, quattuor lectiones cum responsoriis suis. 3 Ubi tantum in quarto responsorio dicatur a cantante gloria; quam dum incipit, mox omnes cum reverentia surgant. 4 Post quibus lectionibus sequantur ex ordine alii sex psalmi cum antiphonas sicut anteriores, et versu. 5 Post quibus iterum legantur aliae quattuor lectiones cum responsoriis suis, ordine quo supra. 6 Post quibus dicantur tria cantica de prophetarum, quas instituerit abbas; quae cantica cum alleluia psallantur. 7 Dicto etiam versu et benedicente abbate, legantur aliae quattuor lectiones de novo testamento, ordine quo supra. 8 Post quartum autem responsorium incipiat abbas hymnum Te Deum laudamus. 9 Quo perdicto, legat abbas lectionem de Evangelia, cum honore et timore stantibus omnibus. 10 Qua perlecta, respondeant omnes Amen, et subsequatur mox abbas hymnum Te decet laus, et data benedictione incipiant matutinos. 11 Qui ordo vigiliarum omni tempore tam aestatis quam hiemis aequaliter in die dominico teneatur. 12 Nisi forte -- quod absit -- tardius surgant: aliquid de lectionibus breviandum est, aut responsoriis. 13 Quod tamen omnino caveatur ne proveniat. Quod si contigerit, digne inde satisfaciat Deo in oratorio per cuius evenerit neglectum. XII QUOMODO MATUTINORUM SOLLEMNITAS AGATUR 1 In matutinis dominico die, in primis dicatur sexagesimus sextus psalmus, sine antiphona, in directum. 2 Post quem dicatur quinquagesimus cum alleluia. 3 Post quem dicatur centesimus septimus decimus et sexagesimus secundus. 4 Inde benedictiones et laudes, lectionem de Apocalypsis una ex corde, et responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania, et completum est. XIII PRIVATIS DIEBUS QUALITER AGANTUR MATUTINI 1 Diebus autem privatis, matutinorum sollemnitas ita agatur, 2 id est, ut sexagesimus sextus psalmus dicatur sine antiphona, subtrahendo modice, sicut dominica, ut omnes occurrant ad quinquagesimum, qui cum antiphona dicatur. 3 Post quem alii duo psalmi dicantur secundum consuetudinem, id est: 4 secunda feria, quintum et tricesimum quintum; 5 tertia feria, quadragesimum secundum et quinquagesimum sextum; 6 quarta feria, sexagesimum tertium et sexagesimum quartum; 7 quinta feria, octogesimum septimum et octogesimum nonum; 8 sexta feria, septuagesimum quintum et nonagesimum primum; 9 sabbatorum autem, centesimum quadragesimum secundum et canticum Deuteronomium qui dividatur in duas glorias. 10 Nam ceteris diebus canticum unumquemque die suo ex prophetis sicut psallit ecclesia Romana dicantur. 11 Post haec sequantur laudes; deinde lectio una apostoli memoriter recitanda, responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania et completum est. 12 Plane agenda matutina vel vespertina non transeat aliquando, nisi in ultimo per ordinem oratio dominica, omnibus audientibus, dicatur a priore, propter scandalorum spinas quae oriri solent, 13 ut conventi per ipsius orationis sponsionem qua dicunt: Dimitte nobis sicut et nos dimittimus, purgent se ab huiusmodi vitio. 14 Ceteris vero agendis, ultima pars eius orationis dicatur, ut ab omnibus respondeatur: Sed libera nos a malo. XIV IN NATALICIIS SANCTORUM QUALITER AGANTUR VIGILIAE 1 In sanctorum vero festivitatibus, vel omnibus sollemnitatibus, sicut diximus dominico die agendum, ita agatur, 2 excepto quod psalmi aut antiphonae vel lectiones ad ipsum diem pertinentes dicantur; modus autem suprascriptus teneatur. XV ALLELUIA QUIBUS TEMPORIBUS DICATUR 1 A sanctum Pascha usque Pentecosten, sine intermissione dicatur alleluia, tam in psalmis quam in responsoriis. 2 A Pentecosten autem usque caput quadragesimae, omnibus noctibus, cum sex posterioribus psalmis tantum ad nocturnos dicatur. 3 Omni vero dominica extra quadragesima, cantica, matutinos, prima, tertia, sexta nonaque cum alleluia dicatur, vespera vero iam antiphona. 4 Responsoria vero numquam dicantur cum alleluia, nisi a Pascha usque Pentecosten. XVI QUALITER DIVINA OPERA PER DIEM AGANTUR 1 Ut ait propheta: septies in die laudem dixi tibi. 2 Qui septenarius sacratus numerus a nobis sic implebitur, si matutino, primae, tertiae, sextae, nonae, vesperae completoriique tempore nostrae servitutis officia persolvamus, 3 quia de his diurnis horis dixit: Septies in die laudem dixi tibi. 4 Nam de nocturnis vigiliis idem ipse propheta ait: Media nocte surgebam ad confitendum tibi. 5 Ergo his temporibus referamus laudes Creatori nostro super iudicia iustitiae suae, id est matutinis, prima, tertia, sexta, nona, vespera, completorios, et nocte surgamus ad confitendum ei. XVII QUOT PSALMI PER EASDEM HORAS CANENDI SUNT 1 Iam de nocturnis vel matutinis digessimus ordinem psalmodiae; nunc de sequentibus horis videamus. 2 Prima hora dicantur psalmi tres singillatim et non sub una gloria, 3 hymnum eiusdem horae post versum Deus in adiutorium antequam psalmi incipiantur. 4 Post expletionem vero trium psalmorum recitetur lectio una, versu et Kyrie eleison et missas. 5 Tertia vero, sexta et nona, item eo ordine celebretur oratio, id est versu, hymnos earundem horarum, ternos psalmos, lectionem et versu, Kyrie eleison et missas. 6 Si maior congregatio fuerit, cum antiphonas, si vero minor, in directum psallantur. 7 Vespertina autem synaxis quattuor psalmis cum antiphonis terminetur. 8 Post quibus psalmis, lectio recitanda est; inde responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania, et oratione dominica fiant missae. 9 Completorios autem trium psalmorum dictione terminentur. Qui psalmi directanei sine antiphona dicendi sunt. 10 Post quos hymnum eiusdem horae, lectionem unam, versu, Kyrie eleison, et benedictione missae fiant. XVIII QUO ORDINE IPSI PSALMI DICENDI SUNT 1 In primis dicatur versu Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuvandum me festina, gloria, inde hymnum uniuscuiusque horae. 2 Deinde, prima hora dominica, dicenda quattuor capitula psalmi centesimi octavi decimi; 3 reliquis vero horis, id est tertia, sexta vel nona, terna capitula suprascripti psalmi centesimi octavi decimi dicantur. 4 Ad primam autem secundae feriae, dicantur tres psalmi, id est primus, secundus et sextus; 5 et ita per singulos dies ad primam usque dominica dicantur per ordinem terni psalmi usque nonum decimum psalmum, ita sane ut nonus psalmus et septimus decimus partiantur in binos. 6 Et sic fit ut ad vigilias dominica semper a vicesimo incipiatur. 7 Ad tertiam vero, sextam nonamque secundae feriae, novem capitula quae residua sunt de centesimo octavo decimo, ipsa terna per easdem horas dicantur. 8 Expenso ergo psalmo centesimo octavo decimo duobus diebus, id est dominico et secunda feria, 9 tertia feria iam ad tertiam, sextam vel nonam psallantur terni psalmi a centesimo nono decimo usque centesimo vicesimo septimo, id est psalmi novem. 10 Quique psalmi semper usque dominica per easdem horas itidem repetantur, hymnorum nihilominus, lectionum vel versuum dispositionem uniformem cunctis diebus servatam. 11 Et ita scilicet semper dominica a centesimo octavo decimo incipietur. 12 Vespera autem cotidie quattuor psalmorum modulatione canatur. 13 Qui psalmi incipiantur a centesimo nono usque centesimo quadragesimo septimo, 14 exceptis his qui in diversis horis ex eis sequestrantur, id est a centesimo septimo decimo usque centesimo vicesimo septimo et centesimo tricesimo tertio et centesimo quadragesimo secundo; 15 reliqui omnes in vespera dicendi sunt. 16 Et quia minus veniunt tres psalmi, ideo dividendi sunt qui ex numero suprascripto fortiores inveniuntur, id est centesimum tricesimum octavum et centesimum quadragesimum tertium et centesimum quadragesimum quartum; 17 centesimus vero sextus decimus, quia parvus est, cum centesimo quinto decimo coniungatur. 18 Digesto ergo ordine psalmorum vespertinorum, reliqua, id est lectionem, responsum, hymnum, versum vel canticum, sicut supra taxavimus impleatur. 19 Ad completorios vero cotidie idem psalmi repetantur, id est quartum, nonagesimum et centesimum tricesimum tertium. 20 Disposito ordine psalmodiae diurnae, reliqui omnes psalmi qui supersunt aequaliter dividantur in septem noctium vigilias, 21 partiendo scilicet qui inter eos prolixiores sunt psalmi et duodecim per unamquamque constituens noctem. 22 Hoc praecipue commonentes ut, si cui forte haec distributio psalmorum displicuerit, ordinet si melius aliter iudicaverit, 23 dum omnimodis id adtendat ut omni hebdomada psalterium ex integro numero centum quinquaginta psalmorum psallantur, et dominico die semper a caput reprehendatur ad vigilias. 24 Quia nimis inertem devotionis suae servitium ostendunt monachi qui minus a psalterio cum canticis consuetudinariis per septimanae circulum psallunt, 25 dum quando legamus sanctos patres nostros uno die hoc strenue implesse, quod nos tepidi utinam septimana integra persolvamus. XIX DE DISCIPLINA PSALLENDI 1 Ubique credimus divinam esse praesentiam et oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos, 2 maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus cum ad opus divinum assistimus. 3 Ideo semper memores simus quod ait propheta: Servite Domino in timore, 4 et iterum: Psallite sapienter, 5 et: In conspectu angelorum psallam tibi. 6 Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu divinitatis et angelorum eius esse, 7 et sic stemus ad psallendum ut mens nostra concordet voci nostrae. XX DE REVERENTIA ORATIONIS 1 Si, cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non praesumimus nisi cum humilitate et reverentia, 2 quanto magis Domino Deo universorum cum omni humilitate et puritatis devotione supplicandum est. 3 Et non in multiloquio, sed in puritate cordis et compunctione lacrimarum nos exaudiri sciamus. 4 Et ideo brevis debet esse et pura oratio, nisi forte ex affectu inspirationis divinae gratiae protendatur. 5 In conventu tamen omnino brevietur oratio, et facto signo a priore omnes pariter surgant. XXI DE DECANIS MONASTERII 1 Si maior fuerit congregatio, eligantur de ipsis fratres boni testimonii et sanctae conversationis, et constituantur decani, 2 qui sollicitudinem gerant super decanias suas in omnibus secundum mandata Dei et praecepta abbatis sui. 3 Qui decani tales eligantur in quibus securus abbas partiat onera sua, 4 et non eligantur per ordinem, sed secundum vitae meritum et sapientiae doctrinam. 5 Quique decani, si ex eis aliqua forte quis inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis, correptus semel et iterum atque tertio si emendare noluerit, deiciatur, 6 et alter in loco eius qui dignus est surrogetur. 7 Et de praeposito eadem constituimus. XXII QUOMODO DORMIANT MONACHI 1 Singuli per singula lecta dormiant. 2 Lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem abbatis sui accipiant. 3 Si potest fieri omnes in uno loco dormiant; sin autem multitudo non sinit, deni aut viceni cum senioribus qui super eos solliciti sint pausent. 4 Candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane. 5 Vestiti dormiant et cincti cingellis aut funibus, ut cultellos suos ad latus suum non habeant dum dormiunt, ne forte per somnum vulnerent dormientem; 6 et ut parati sint monachi semper et, facto signo absque mora surgentes, festinent invicem se praevenire ad opus Dei, cum omni tamen gravitate et modestia. 7 Adulescentiores fratres iuxta se non habeant lectos, sed permixti cum senioribus. 8 Surgentes vero ad opus Dei invicem se moderate cohortentur propter somnulentorum excusationes. XXIII DE EXCOMMUNICATIONE CULPARUM 1 Si quis frater contumax aut inoboediens aut superbus aut murmurans vel in aliquo contrarius exsistens sanctae regulae et praeceptis seniorum suorum contemptor repertus fuerit, 2 hic secundum Domini nostri praeceptum admoneatur semel et secundo secrete a senioribus suis. 3 Si non emendaverit, obiurgetur publice coram omnibus. 4 Si vero neque sic correxerit, si intellegit qualis poena sit, excommunicationi subiaceat; 5 sin autem improbus est, vindictae corporali subdatur. XXIV QUALIS DEBET ESSE MODUS EXCOMMUNICATIONIS 1 Secundum modum culpae, et excommunicationis vel disciplinae mensura debet extendi; 2 qui culparum modus in abbatis pendat iudicio. 3 Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur, a mensae participatione privetur. 4 Privati autem a mensae consortio ista erit ratio ut in oratorio psalmum aut antiphonam non imponat, neque lectionem recitet, usque ad satisfactionem. 5 Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat, 6 ut, si verbi gratia fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona, si fratres nona, ille vespera, 7 usque dum satisfactione congrua veniam consequatur. XXV DE GRAVIORIBUS CULPIS 1 Is autem frater qui gravioris culpae noxa tenetur suspendatur a mensa, simul ab oratorio. 2 Nullus ei fratrum in nullo iungatur consortio nec in colloquio. 3 Solus sit ad opus sibi iniunctum, persistens in paenitentiae luctu, sciens illam terribilem apostoli sententiam dicentis 4 traditum eiusmodi hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. 5 Cibi autem refectionem solus percipiat, mensura vel hora qua praeviderit abbas ei competere; 6 nec a quoquam benedicatur transeunte nec cibum quod ei datur. XXVI DE HIS QUI SINE IUSSIONE IUNGUNT SE EXCOMMUNICATIS 1 Si quis frater praesumpserit sine iussione abbatis fratri excommunicato quolibet modo se iungere aut loqui cum eo vel mandatum ei dirigere, 2 similem sortiatur excommunicationis vindictam. XXVII QUALITER DEBEAT ABBAS SOLLICITUS ESSE CIRCA EXCOMMUNICATOS 1 Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres, quia non est opus sanis medicus sed male habentibus. 2 Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus, immittere senpectas, id est seniores sapientes fratres, 3 qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem et provocent ad humilitatis satisfactionem et consolentur eum ne abundantiori tristitia absorbeatur, 4 sed, sicut ait item apostolus, confirmetur in eo caritas et oretur pro eo ab omnibus. 5 Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni sagacitate et industria currere, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat. 6 Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas tyrannidem; 7 et metuat prophetae comminationem per quam dicit Deus: Quod crassum videbatis assumebatis et quod debile erat proiciebatis. 8 Et pastoris boni pium imitetur exemplum, qui, relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit unam ovem quae erraverat quaerere; 9 cuius infirmitati in tantum compassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur imponere et sic reportare ad gregem. XVIII QUO ORDINE IPSI PSALMI DICENDI SUNT 1 In primis dicatur versu Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuvandum me festina, gloria, inde hymnum uniuscuiusque horae. 2 Deinde, prima hora dominica, dicenda quattuor capitula psalmi centesimi octavi decimi; 3 reliquis vero horis, id est tertia, sexta vel nona, terna capitula suprascripti psalmi centesimi octavi decimi dicantur. 4 Ad primam autem secundae feriae, dicantur tres psalmi, id est primus, secundus et sextus; 5 et ita per singulos dies ad primam usque dominica dicantur per ordinem terni psalmi usque nonum decimum psalmum, ita sane ut nonus psalmus et septimus decimus partiantur in binos. 6 Et sic fit ut ad vigilias dominica semper a vicesimo incipiatur. 7 Ad tertiam vero, sextam nonamque secundae feriae, novem capitula quae residua sunt de centesimo octavo decimo, ipsa terna per easdem horas dicantur. 8 Expenso ergo psalmo centesimo octavo decimo duobus diebus, id est dominico et secunda feria, 9 tertia feria iam ad tertiam, sextam vel nonam psallantur terni psalmi a centesimo nono decimo usque centesimo vicesimo septimo, id est psalmi novem. 10 Quique psalmi semper usque dominica per easdem horas itidem repetantur, hymnorum nihilominus, lectionum vel versuum dispositionem uniformem cunctis diebus servatam. 11 Et ita scilicet semper dominica a centesimo octavo decimo incipietur. 12 Vespera autem cotidie quattuor psalmorum modulatione canatur. 13 Qui psalmi incipiantur a centesimo nono usque centesimo quadragesimo septimo, 14 exceptis his qui in diversis horis ex eis sequestrantur, id est a centesimo septimo decimo usque centesimo vicesimo septimo et centesimo tricesimo tertio et centesimo quadragesimo secundo; 15 reliqui omnes in vespera dicendi sunt. 16 Et quia minus veniunt tres psalmi, ideo dividendi sunt qui ex numero suprascripto fortiores inveniuntur, id est centesimum tricesimum octavum et centesimum quadragesimum tertium et centesimum quadragesimum quartum; 17 centesimus vero sextus decimus, quia parvus est, cum centesimo quinto decimo coniungatur. 18 Digesto ergo ordine psalmorum vespertinorum, reliqua, id est lectionem, responsum, hymnum, versum vel canticum, sicut supra taxavimus impleatur. 19 Ad completorios vero cotidie idem psalmi repetantur, id est quartum, nonagesimum et centesimum tricesimum tertium. 20 Disposito ordine psalmodiae diurnae, reliqui omnes psalmi qui supersunt aequaliter dividantur in septem noctium vigilias, 21 partiendo scilicet qui inter eos prolixiores sunt psalmi et duodecim per unamquamque constituens noctem. 22 Hoc praecipue commonentes ut, si cui forte haec distributio psalmorum displicuerit, ordinet si melius aliter iudicaverit, 23 dum omnimodis id adtendat ut omni hebdomada psalterium ex integro numero centum quinquaginta psalmorum psallantur, et dominico die semper a caput reprehendatur ad vigilias. 24 Quia nimis inertem devotionis suae servitium ostendunt monachi qui minus a psalterio cum canticis consuetudinariis per septimanae circulum psallunt, 25 dum quando legamus sanctos patres nostros uno die hoc strenue implesse, quod nos tepidi utinam septimana integra persolvamus. XIX DE DISCIPLINA PSALLENDI 1 Ubique credimus divinam esse praesentiam et oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos, 2 maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus cum ad opus divinum assistimus. 3 Ideo semper memores simus quod ait propheta: Servite Domino in timore, 4 et iterum: Psallite sapienter, 5 et: In conspectu angelorum psallam tibi. 6 Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu divinitatis et angelorum eius esse, 7 et sic stemus ad psallendum ut mens nostra concordet voci nostrae. XX DE REVERENTIA ORATIONIS 1 Si, cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non praesumimus nisi cum humilitate et reverentia, 2 quanto magis Domino Deo universorum cum omni humilitate et puritatis devotione supplicandum est. 3 Et non in multiloquio, sed in puritate cordis et compunctione lacrimarum nos exaudiri sciamus. 4 Et ideo brevis debet esse et pura oratio, nisi forte ex affectu inspirationis divinae gratiae protendatur. 5 In conventu tamen omnino brevietur oratio, et facto signo a priore omnes pariter surgant. XXI DE DECANIS MONASTERII 1 Si maior fuerit congregatio, eligantur de ipsis fratres boni testimonii et sanctae conversationis, et constituantur decani, 2 qui sollicitudinem gerant super decanias suas in omnibus secundum mandata Dei et praecepta abbatis sui. 3 Qui decani tales eligantur in quibus securus abbas partiat onera sua, 4 et non eligantur per ordinem, sed secundum vitae meritum et sapientiae doctrinam. 5 Quique decani, si ex eis aliqua forte quis inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis, correptus semel et iterum atque tertio si emendare noluerit, deiciatur, 6 et alter in loco eius qui dignus est surrogetur. 7 Et de praeposito eadem constituimus. XXII QUOMODO DORMIANT MONACHI 1 Singuli per singula lecta dormiant. 2 Lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem abbatis sui accipiant. 3 Si potest fieri omnes in uno loco dormiant; sin autem multitudo non sinit, deni aut viceni cum senioribus qui super eos solliciti sint pausent. 4 Candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane. 5 Vestiti dormiant et cincti cingellis aut funibus, ut cultellos suos ad latus suum non habeant dum dormiunt, ne forte per somnum vulnerent dormientem; 6 et ut parati sint monachi semper et, facto signo absque mora surgentes, festinent invicem se praevenire ad opus Dei, cum omni tamen gravitate et modestia. 7 Adulescentiores fratres iuxta se non habeant lectos, sed permixti cum senioribus. 8 Surgentes vero ad opus Dei invicem se moderate cohortentur propter somnulentorum excusationes. XXIII DE EXCOMMUNICATIONE CULPARUM 1 Si quis frater contumax aut inoboediens aut superbus aut murmurans vel in aliquo contrarius exsistens sanctae regulae et praeceptis seniorum suorum contemptor repertus fuerit, 2 hic secundum Domini nostri praeceptum admoneatur semel et secundo secrete a senioribus suis. 3 Si non emendaverit, obiurgetur publice coram omnibus. 4 Si vero neque sic correxerit, si intellegit qualis poena sit, excommunicationi subiaceat; 5 sin autem improbus est, vindictae corporali subdatur. XXIV QUALIS DEBET ESSE MODUS EXCOMMUNICATIONIS 1 Secundum modum culpae, et excommunicationis vel disciplinae mensura debet extendi; 2 qui culparum modus in abbatis pendat iudicio. 3 Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur, a mensae participatione privetur. 4 Privati autem a mensae consortio ista erit ratio ut in oratorio psalmum aut antiphonam non imponat, neque lectionem recitet, usque ad satisfactionem. 5 Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat, 6 ut, si verbi gratia fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona, si fratres nona, ille vespera, 7 usque dum satisfactione congrua veniam consequatur. XXV DE GRAVIORIBUS CULPIS 1 Is autem frater qui gravioris culpae noxa tenetur suspendatur a mensa, simul ab oratorio. 2 Nullus ei fratrum in nullo iungatur consortio nec in colloquio. 3 Solus sit ad opus sibi iniunctum, persistens in paenitentiae luctu, sciens illam terribilem apostoli sententiam dicentis 4 traditum eiusmodi hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. 5 Cibi autem refectionem solus percipiat, mensura vel hora qua praeviderit abbas ei competere; 6 nec a quoquam benedicatur transeunte nec cibum quod ei datur. XXVI DE HIS QUI SINE IUSSIONE IUNGUNT SE EXCOMMUNICATIS 1 Si quis frater praesumpserit sine iussione abbatis fratri excommunicato quolibet modo se iungere aut loqui cum eo vel mandatum ei dirigere, 2 similem sortiatur excommunicationis vindictam. XXVII QUALITER DEBEAT ABBAS SOLLICITUS ESSE CIRCA EXCOMMUNICATOS 1 Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres, quia non est opus sanis medicus sed male habentibus. 2 Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus, immittere senpectas, id est seniores sapientes fratres, 3 qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem et provocent ad humilitatis satisfactionem et consolentur eum ne abundantiori tristitia absorbeatur, 4 sed, sicut ait item apostolus, confirmetur in eo caritas et oretur pro eo ab omnibus. 5 Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni sagacitate et industria currere, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat. 6 Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas tyrannidem; 7 et metuat prophetae comminationem per quam dicit Deus: Quod crassum videbatis assumebatis et quod debile erat proiciebatis. 8 Et pastoris boni pium imitetur exemplum, qui, relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit unam ovem quae erraverat quaerere; 9 cuius infirmitati in tantum compassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur imponere et sic reportare ad gregem. [Previous] [Top] [Next] XXVIII DE HIS QUI SAEPIUS CORREPTI EMENDARE NOLUERINT 1 Si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correptio, id est ut verberum vindicta in eum procedant. 2 Quod si nec ita correxerit, aut forte-- quod absit-- in superbia elatus etiam defendere voluerit opera sua, tunc abbas faciat quod sapiens medicus: 3 si exhibuit fomenta, si unguenta adhortationum, si medicamina scripturarum divinarum, si ad ultimum ustionem excommunicationis vel plagarum virgae, 4 et iam si viderit nihil suam praevalere industriam, adhibeat etiam-- quod maius est-- suam et omnium fratrum pro eo orationem, 5 ut Dominus qui omnia potest operetur salutem circa infirmum fratrem. 6 Quod si nec isto modo sanatus fuerit, tunc iam utatur abbas ferro abscisionis, ut ait Apostolus: Auferte malum ex vobis, 7 et iterum: Infidelis, si discedit, discedat, 8 ne una ovis morbida omnem gregem contagiet. XXIX SI DEBEANT FRATRES EXEUNTES DE MONASTERIO ITERUM RECIPI 1 Frater qui proprio vitio egreditur de monasterio, si reverti voluerit, spondeat prius omnem emendationem pro quo egressus est, 2 et sic in ultimo gradu recipiatur, ut ex hoc eius humilitas comprobetur. 3 Quod si denuo exierit, usque tertio ita recipiatur, iam postea sciens omnem sibi reversionis aditum denegari. XXX DE PUERIS MINORI AETATE, QUALITER CORRIPIANTUR 1 Omnis aetas vel intellectus proprias debet habere mensuras. 2 Ideoque, quotiens pueri vel adulescentiores aetate, aut qui minus intellegere possunt quanta poena sit excommunicationis, 3 hi tales dum delinquunt, aut ieiuniis nimiis affligantur aut acris verberibus coerceantur, ut sanentur.