# William of Ockam's Liber Secundus - extract of ~10000 words # Last edited on 1999-07-27 00:29:10 by stolfi discipulus quoniam ista quinta assertio via media inter alias quatuor incedendo cum qualibet illarum in quibusdam concordat et in aliquibus discrepare dignoscitur ipsam quo ad alias partes eius exquisite discutere etiam alias quodammodo pertractare propono ideo de ipsa diffuse aliquantulum inquiramus incipientes a prima eius particula an scilicet christus constituerit beatum petrum caput principem et praelatum aliorum apostolorum et universorum fidelium ad cuius intelligentiam pleniorem ante omnia conferendo scrutemur an expediat toti communitati fidelium uni capiti principi et praelato fideli sub christo subiici et subesse primo autem pro parte affirmativa nitere allegare magister quod toti congregationi fidelium expediat uni capiti fideli sub christo subesse videtur multis modis posse probari nam uni corpori expedit unum caput habere corpus enim sine capite imperfectum esse dignoscitur cum principaliori membro sit orbatum corpus vero habens capita duo vel plura monstruosum esse videtur omnes autem fideles sunt unum corpus teste apostolo ad romanos multi inquam unum corpus sumus in christo ergo cunctis fidelibus expedit uni capiti subesse illud autem caput non debet esse infidele quia omnia alia membra praecipue in his quae spectant ad salutem animae conaretur inficere ergo debet esse fidele discipulus ista allegatio videtur deficere eo quod non probat quod illud caput debeat esse sub christo immo per ipsam ostendi videtur quod universi fideles non debent uni capiti sub christo subesse cum christus sit caput totius ecclesiae ut apostolus ait ad ephesios et in pluribus aliis locis asserit manifeste ex quo sequitur cum corpus habens duo vel plura capita monstruosum debeat reputari ut innuit allegatio supradicta quod tota congregatio fidelium non debet uni capiti sub christo subesse sed oportet ipsam solum christum pro capite venerari magister nonnullis apparet quod ista obiectio faciliter potest excludi quia quamvis christus sit caput ecclesiae tamen sub christo oportet quod sit aliud caput eiusdem ecclesiae quod sub christo curam eius gerat eo quod ecclesiae esse debet vicarius rector qui corporaliter sit praesens eidem qui eam visibiliter regat ad quem fideles cum necesse fuerit pro variis necessitatibus corporaliter possint accedere per quem modum christus ecclesiam minime regit quia solummodo invisibiliter regit nisi aliquando in casu licet ergo christus sit caput tamen homo mortalis fidelis debet esse caput quamvis sub capite nec tamen propter hoc monstruosum est putandum corpus constat enim quod episcopus est caput respectu sibi subiectorum et rex est caput sibi subditorum et tamen omnes habent unum caput deum quamvis ergo corpus naturale esset monstruosum si haberet duo capita corporalia vel plura quia unum non est caput alterius tamen unum corpus mysticum potest habere plura capita spiritualia quorum unum sit sub alio non est monstruosum sed naturale etiam multis expediens et decorum discipulus alias allegationes ad eandem conclusionem adducas magister idem sic probatur expedit uni ovili ut ab uno pastore regatur et pascatur quod salvator ipse insinuare videtur cum dicit ut habetur ioh fiet unum ovile et unus pastor tota autem congregatio fidelium est unum ovile ipso pastore supremo testante qui ubi prius dicit alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile etc ergo expedit quod tota congregatio fidelium uni subsit pastori non solummodo christo qui invisibiliter pascit ecclesiam sed etiam fideli et non infideli quia ille foret lupus et fur in dispergendo mactando et perdendo oves christi qui sensibiliter pascat et gubernet universitatem fidelium amplius omni populo expedit uni rectori subesse teste salomone qui proverb ait ubi non est gubernator populus corruet dicens ubi non est gubernator non ubi non sunt gubernatores videtur etiam innuere manifeste quod ubi non est unus gubernator populus corruet tota autem congregatio fidelium est unus populus licet plures populos partiales includat teste beato iohanne qui apocalyp c ait ecce tabernaculum dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt ergo expedit toti universitati fidelium uni capiti et gubernatori subesse rursus communitati illi quae optime regi non potest absque multitudine iudicum qui possunt inter se circa causas et negotia variari et etiam in totius communitatis periculum discordare expedit ut uno supremo rectori et capiti subsit qui possit omnibus indicare veritatem iudicii quod deus ipse in populo suo ordinasse videtur qui praecepit ut legitur deuter dicens si difficile et ambiguum apud te iudicium esse prospexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et lepram et iudicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit dominus deus tuus veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore quaeresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem sed communitas fidelium etiam ad ea quae sunt propria religioni christianae et quae ad infideles iudices et rectores minime spectant absque multitudine iudicum qui possunt circa causas et negotia huiusmodi in communitatis periculum discrepare convenienter regi non potest cum in diversis provinciis diocesibus et civitatibus necesse sit distinctos constituere iudices et doctores ergo expedit toti communitati fidelium ut pro huiusmodi casibus subsit uni capiti et rectori fideli et non infideli qui in talibus iudicium omnino subverteret et nequaquam veritatem iudicii indicaret discipulus videtur quod auctoritas in hac allegatione adducta contra opinionem militet quia ex ipsa colligitur quod in tali casu non est recurrendum ad unum caput vel iudicem sed ad plures cum dicat expresse veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem ergo in veteri lege fuit recurrendum ad plures in huiusmodi casu quod ex verbis quae sequuntur probari videtur cum dicitur facies quodcunque dixerint qui praesunt loco quem elegerit dominus et post qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat domino tuo et decreto iudicis morietur homo ille ex quibus verbis ut videtur datur intelligi quod in huiusmodi casu ultima decisio causae pertinebat ad plures magister respondetur tibi quod de praecepto dei unus debuit esse in populo iudaico iudex supremus caput omnium atque rector sive sacerdos sive alius qui tamen de consilio sacerdotum decidere debuit maiores causas et ita recurrendum fuit tunc ad unum tanquam ad caput et iudicem supremum et ad plures tanquam ad consiliarios capitis et iudicis discipulus adhuc alias allegationes ad idem adducas magister alia allegatio potest esse talis illis qui in una fide et quibusdam eisdem ritibus et observantiis concordare tenentur expedit unum habere caput quod salvo aliorum iure ad huiusmodi veritatem transgressores cogat vel saltem inducat quia absque tali capite faciliter dividerentur in diversas sectas et haereses atque in observantias et ritus illicitos sed tota communitas christianorum in una fide ac quibusdam eisdem ritibus et observantiis concordare tenetur quia ut testatur apostolus ad eph una fides unum baptisma ergo toti communitati fidelium expedit unum caput habere fidele non infidele quod ad fidem contrariam ac observantias et ritus illicitos fideles induceret universos adhuc illis qui subsunt diversis iudicibus potentibus errare circa maiora negotia expedit unum caput habere ad quod eadem maiora negotia referantur per quod iudicentur iuste et rite quod moyses de consilio ietro cognati sui ex recta ratione moti sapienter fecisse in populo sibi commisso videtur de quo exod sic legitur quibus auditis moyses fecit omnia quae ille scilicet ietro suggesserat et electis viris strenuis de cuncto israelitico constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos qui iudicabant populum omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes qui etiam ut habetur deut dixit inferioribus iudicibus si difficile aliquid vobis visum fuerit referte ad me et ego audiam fideles autem per latitudinem orbis dispersi subsunt in his quae ad religionem pertinent christianam diversis iudicibus et praelatis quorum multi saepe sufficientem non habent maiorum negotiorum peritiam ergo expedit toti communitati fidelium unum caput habere ad quod huiusmodi maiora negotia referantur discipulus ad istas duas rationes simul potest dupliciter responderi uno modo quod tam pro transgressoribus seu nolentibus compellendis ad unitatem fidei et observantiarum ac rituum ecclesiasticorum quam pro maioribus negotiis recurrendum est ad concilium generale non ad aliquam unam personam aliter quod recurrendum est ad iudicem supremum secularem qui habet tam de spiritualibus quam temporalibus iudicare magister primam istarum responsionum quidam impugnant per hoc quod cum fideles per provinciarum quamplurium latitudinem sint divisi difficiliter et in longo tempore generale concilium congregatur et non absque gravissimis laboribus et expensis quare cum tales casus omni anno etiam pluries possunt contingere non expedit communitati fidelium pro omni tali casu generale concilium congregari quare ad levius in huiusmodi casibus praecavendum periculis expedit ut communitas fidelium habeat unum caput et praelatum qui in huiusmodi habeat potestatem ad quem pro supremis prelatis cum excesserint puniendis et aliis maioribus negotiis ad quae sufficit unius hominis peritia et potentia terminandis recurratur secunda responsio per hoc repellitur quod sicut ante ascensionem christi et etiam aliquo tempore post nullus erat fidelis secularis et laicus qui potestatem vel iurisdictionem secularem haberet ita etiam posset adhuc contingere et tamen pro huiusmodi casibus expediret communitati fidelium provideri ergo expedit communitati fidelium ut habeat unum caput praeter potestates et iudices laicos quod in huiusmodi habeat potestatem quia imperator aut rex aut alius princeps secularis non habet ex officio suo super fideles huiusmodi potestatem cum aliquando imperator ac omnes reges et principes seculares fuerunt infideles et adhuc possent esse aliter autem infidelis in talibus posset habere potestatem super fideles qui in omnibus talibus perperam iudicaret discipulus adhuc aliquas allegationes adducas magister alia allegatio potest esse talis non expedit communitati fidelium ut multi inter eos et praecipue super alios potestatem habentes absque omni timore correctionis et poenae temporalis delinquere valeant insolentes quia ut habetur q ex merito capite languescente caetera membra inficiuntur quare cum praelati fidelium sicut et caeteri proni sunt ad malum pro eo quod ut ait concilium tolletanum ut habetur q c omnis aetas ab adolescentia in malum prona est summe expediens est fidelibus ut praelatos quos divinus timor a malo non revocat temporalis saltem poena cohibeat a peccato extra de vita et honestate clericorum c ut clericorum ergo expedit congregationi fidelium ut habeat unum caput quod etiam universos praelatos valeat corrigere si in periculum religionis christianae deliquerint nec valet dicere ut quibusdam apparet quod talis correctio spectat ad iudicem laicum quia sicut tactum est prius ante ascensionem domini non fuit laicus fidelis qui aliquam iurisdictionem haberet super quoscunque et adhuc esset possibile quod omnes laici fideles potestati infidelium subderentur ergo praeter iudicem laicum expedit ut aliquis fidelis prelatus super alios praelatos habeat in huiusmodi potestatem item idem est expediens toti et parti parvis et magnis sicut idem iuris est in toto et parte parvis et magnis extra de appellationibus c de appellationibus extra de praebendis c maioribus q ultima c ultimo sed cuilibet populo fideli partiali expedit ut habeat unum episcopum qui sit caput omnium in spiritualibus et non plures q in apibus ubi dicit hieronym ecclesiarum singuli episcopi singuli archipresbyteri singuli archidiaconi et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur ergo toti communitati fidelium expedit unum caput habere praeterea expedit communitati fidelium ut in his quae ad religionem pertinent christianam illo regimine gubernetur quod politiae optimae seculari maxime assimilatur politia autem optima secularis est regnum teste aristotel qui viii ethicorum ait politiae autem sunt species tres aequales autem transgressiones puta corruptiones harum sunt autem politiae quidem regnum et aristocratia tertia autem quae a preciis quam timocratiam dicere conveniens videtur politiam autem consueverunt ipsam plures vocare harum autem optima quidem regnum et post loquens de tyrannide ait manifestius in hac quoniam pessima pessimum autem contrarium optimo ex quibus verbis patenter habetur quod regnum inter omnes politias est optima unius autem regni est unus rex qui omnibus praeest ergo et toti multitudini fidelium expedit ut unus omnibus praesit adhuc non minor unitas capitis requiritur in tota communitate fidelium quam in tota universitate mortalium sed expedit toti universitati mortalium ut unus omnibus principetur ergo etiam expedit toti communitati fidelium ut habeat unum caput quod praesit fidelibus universis discipulus ex ista ratione coniicio quod ex his quae potero invenire in secundo tractatu istius tertiae partis dialogi libri primi ubi tractatur an expediat toti mundo uni principi seculari subesse potest perpendi faciliter qualiter pro utraque parte hoc valeat allegari omnia enim illa vel plura possunt ad istam materiam applicari ideo pro assertione praescripta noli amplius allegare sed levius ad assertionem contrariam studeas pertransire pro ipsa paucas allegationes et breves inducendo magister quod communitati fidelium non expediat uni capiti sub christo subesse videtur sic posse probari nullum iniustum est expediens communitati fidelium sed unum esse caput et principari universis fidelibus est iniustum multi enim inter fideles sunt aequales vel nesciuntur esse inaequales in prudentia et virtute et in omnibus conditionibus quae ad bonum caput et principem requiruntur sed iniustum est ut aliquis sibi similibus et aequalibus principetur quod aristoteles iii politic testari videtur cum dicit similibus enim natura idem iustum necessarium et eandem dignitatem secundum naturam esse quare siquidem inaequales aequale alimentum habere vel vestimentum nocivum corporibus sic habent et quae circa honores similiter et inaequale aequales propter quod quidem nihil magis principari quam subiici iustum ex quibus verbis colligitur quod iniustum est ut aliquis sibi similibus et aequalibus principetur quorum enim est eadem virtus et sufficientia eorum debet esse aequalis honor et dignitas quemadmodum in naturalibus qui non habent virtutem digestivam aequalem non debent recipere alimentum aequale ergo non expedit ut unus sit caput totius communitatis fidelium amplius id quod est inutile non expedit congregationi fidelium sed unum caput praeesse congregationi fidelium est inutile quia caput quod non potest in operationem debitam est inutile reputandum operatio autem debita capitis quod membris caeteris principatur est in iniquitates irrumpere delinquentis poenis congruis coercendo ergo qui non potest impios coercere inutiliter principatur quod sapiens ecclesiast videtur innuere dicens noli quaerere fieri iudex nisi virtute valeas irrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in aequitate tua qui autem praeesset congregationi fidelium non posset delinquentes debite castigare cum talis castigatio seu punitio praecipue multitudinis et potentum absque potentia temporali que communiter sine divitiis copiosis non habetur exerceri non possit hinc rex ad quem spectat cohibere crimina secundum quod testatur beatus cyprianus ut habetur q c rex debet potentia debet et divitiis abundare teste aristotele qui ethicorum ait non enim est rex qui non per se sufficiens et omnibus bonis superexcellens est talis autem nullo indiget qui autem praeesset congregationi fidelium non propter hoc divitiis abundaret tum quia tempore apostolorum quando fuit congregatio fidelium optime gubernata nullus fidelis praepositus aliis divitiis abundabat tum quia christus nullas divitias pro quocunque praelato fidelium ordinavit sed magis consuluisse videtur ut inter fideles praecipui victu et vestitu essent contenti hinc apostolus i ad tim pro se et aliis qui fidelibus praeerant ait habentes alimenta et quibus tegamur his contenti sumus tum quia si caput fidelium divitiis abundaret cum imperatores et reges ac principes seculares divitiis affluant inter ipsos et caput fidelium cum invicem in multis communicent et insimul habitent dissensiones et guerrae periculosissimae faciliter orirentur quia inter divites qui insimul commorantur leviter nascuntur lites et iurgia ex quibus ad pugnas et guerras proceditur cuius exemplum habemus gen ubi propter divitias facta est rixa inter pastores abraham et loth et abraham timuit ne inter se et loth quamvis essent sancti et propinqui propter copiam facultatum si manerent simul periculosa dissensio oriretur ibidem enim sic legitur erat quippe substantia eorum multa et nequibant habitare communiter unde et facta est rixa inter pastores gregum abraham et loth et postea dixit ergo abraham ad loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus ecce universa terra coram te est recede a me obsecro inter divites igitur de facili discordiae suscitantur unde et nonnulli existimant omnes dissensiones et guerras et pugnas et praelia ac civitatum et regionum destructiones et vastationes innumeraque alia mala quae in italia multis retroactis temporibus et adhuc non desinunt acciderunt ex divitiis romanae ecclesiae processisse fuissetque expediens toti ecclesiae dei ut eadem romana ecclesia paupertatem apostolorum et modum eorum vivendi omnibus pompis quo ad vasa vestes et supellectilem universam ac scutiferos et alios quomodolibet servientes atque quaecunque alia procul motis facto et opere imitata fuisset nullatenus ergo ut nonnullis apparet expedit communitati fidelium unum caput habere rursus expedit communitati fidelium ut regatur a pluribus ergo non expedit sibi ut subsit uni capiti et praelato antecedens videtur posse probari per rationes consimiles illis quas aristoteles iii politic allegat ad ostendendum quod melius est civitatem regi optimis legibus quam optimis hominibus et pluribus optimis quam uno optimo viro quarum aliquae ad propositum possunt taliter applicari per illum vel illos expedit regi totam congregationem fidelium cuius vel quorum iudicium est certius et melius in iudicando et discernendo quae sunt procuranda tanquam utilia toti communitati fidelium et quae tanquam inutilia et nociva sunt penitus repellenda et cuius vel quorum est plura talia perpendere et videre absque enim plenorum talium certa peritia nulla communitas potest commode gubernari quia ut ipse salvator testatur matth si caecus caecum ducat ambo in foveam cadunt sed plures melius et certius in talibus iudicant et discernunt ac plura talia perpendunt et vident quam unus solus unde et aristoteles iii politic c ait convenientes disceptant et consiliantur et iudicant haec autem sunt iudicia omnia de singularibus secundum unum quidem igitur comparatus quicunque forte deterior sed est civitas ex multis sicut concenatio comportata pulchrior una et simplici propter hoc et iudicat melius turba multa quam unus quicunque et cap ait inconveniensque forte utique esse videbitur si melius percipiat quis duobus oculis et duabus auribus iudicans et agens duobus pedibus et manibus quam multi multis hoc enim inconveniens est dicere quod unus duobus oculis et duabus auribus melius aut plura percipiat quam multi multis oculis et multis auribus similiter inconveniens est quod unus melius aut plura operetur duobus pedibus et duabus manibus quam multi multis pedibus et multis manibus multi ergo certius et plura vident quam unus unde et act legitur quod convenerunt apostoli et seniores videre de verbo hoc scilicet de quaestione quae super circumcisione servanda inter beatos paulum et barnabam ac quosdam christianos alios vertebatur apostolus etiam paulus ut ipse testatur ad gal contulit cum aliis apostolis evangelium ne forte in vacuum curreret ac cucurrisset ex quibus colligitur quod plura et certius vident plures quam unus etiam optimus teste innoc papa qui ut habetur dist c de quibus ait facilius et eadem ratione certius invenitur quod a pluribus senioribus quaeritur hinc est quod pro difficilioribus et maioribus negotiis ecclesiasticis quando imminent generale concilium congregatur ergo expedit toti congregationi fidelium ut a pluribus quam ab uno regatur amplius ab illo vel illis expedit regi communitatem fidelium cuius vel quorum appetitus sive voluntas est minus pervertibilis et corruptibilis a malitia concupiscentiis affectionibus et passionibus pravis oportet enim principem esse virtuosum et bonum ac passionum minime sectatorem impii enim et qui sequuntur passiones et affectiones pravas non sunt digni aliqualiter principari teste salomone qui proverbiorum ait regnantibus impiis ruinae hominum et ait cum impii sumpserint principatum gemet populus hinc sapiens ille ietro rationi rectae assentiens dedit consilium moysi ut solummodo bonos viros praeficeret populo dicens provide autem de omni plebe viros potentes et timentes deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos etc et aristoteles iii politicorum c ait epiices id est virtuosos principari oportet plures autem sunt minus pervertibiles et corruptibles a malitiis concupiscentiis affectionibus et passionibus pravis quam unus igitur magis expedit communitati fidelium regi a pluribus quam ab uno maior istius rationis etiam innumeris auctoritatibus tam philosophorum quam fidelium posset ostendi sed videtur tam nota quod non oportet eam plus probare minor videtur posse probari multis modis ait enim aristoteles iii politicorum c multos enim quorum unusquisque est non studiosus vir tamen contingit cum convenerint esse meliores illis scilicet paucis et per consequens multo magis uno non ut singulum sed ut simul omnes veluti comportatae coenae his quae ex una expensa elargitae sunt multis enim existentibus unumquemque partem habere virtutis et prudentiae et fieri congregatorum quasi unum hominem multitudinem multorum pedum et multarum manuum et multos sensus habentem sic et quae circa mores et circa intellectum ex quibus verbis colligitur quod melius est totam multitudinem principari quam paucos etiam virtuosos ex quo infertur quod melius est plures regere quam unum solum item cap quaerit utrum unus princeps difficilius poterit perverti et corrumpi quam plures etiam boni viri dicens si plures sint boni viri et cives utrum unus magis incorruptibilis princeps et respondet dicens sed magis plures quidem numero boni autem viri ex quibus verbis datur intelligi quod plures sunt magis incorruptibiles et impervertibiles a passionibus pravis quam unus unde et videtur concludere quod melius est civitatem regi a pluribus quam ab uno dicens aut palam quod plures scilicet melius regent quam unus unde et ibidem videtur concludere aristoteles quod aristocratia quae est principatus plurium bonorum est eligibilior et melior quam regnum quod est unius dicens si itaque plurium principatum bonorum autem virorum omnium aristocratiam ponendum eum autem qui unius regnum eligibilior utique erit civitatibus aristocratia quam regnum et cum potentia et sine potentia existente principatu si sit accipere plures ex praedictis omnibus concluditur quod melius est communitatem fidelium regi a pluribus quam ab uno qui sit omnium aliorum caput et princeps et praelatus discipulus quia superius allegasti in politicis et ethicis aristotelem et es inferius forsitan allegaturus quampluries qui pluribus vocabulis utitur grecis quorum significationes puris iuristis et aliis qui in philosophia morali minime studuerunt sunt ignotae ideo ut tractanda melius intelligantur ab illis significationes aliquorum huiusmodi vocabulorum studeas explicare una cum hoc sub brevi compendio quis et qualiter secundum intentionem aristotelis in politicis et ethicis debeat aliis principari prout aliqui ipsum intelligunt exponendo cum enim ipse de hac materia diffuse tractaverit et in multis rationabiliter processisse putetur non modica occasio tribuetur studiosis intelligendi quis et qualiter inter catholicos debeat alios tam in spiritualibus quam in temporalibus gubernare magister quamvis quod petis non reputem facile tamen satisfacere voluntati tuae conabor et tibi intentionem aristotelis in hoc secundum opinionem quorundam cum quibus tamen non omnes concordant in omnibus recitabo dicitur igitur quod aristoteles i politicorum ponit tres communitates in quibus aliquis vel aliqui debet vel debent aliis principari quarum prima secundum eum est domus quae tres combinationes communitates seu coniugationes complectitur scilicet eam quae est viri ad vxorem et illam quae est patris ad filium et illam quae est domini ad servos prima autem combinatio vocatur ab aristotele nuptialis secunda potest vocari paterna et eam aristoteles vocat celmostinam id est facturam filiorum tertiam vero aristoteles vocat despoticam id est dominativam despotes enim est idem quod dominus et principatus despoticus est principatus dominativus ut tamen hoc melius intelligatur dicitur esse sciendum quod huiusmodi vocabula dominus dominans dominari et consimilia in significatione in diversis scripturis et scientiis accipiuntur aequivoce propter cuius aequivocationis ignorantiam saepe ignoratur intellectus auctorum utentium huiusmodi vocabulis secundum sensus contrarios omissis autem variis significationibus huiusmodi vocabulorum dominus dominans praedominans dominium dominantium et consimilium quibus diversimode utuntur interdum philosophia naturalis et moralis et legales scientiae ac vulgaris locutio qua saepe utuntur scripturae divinae duae sunt tantummodo quae videntur ad propositum exponendae est ergo sciendum secundum istos quod dominus uno modo dicitur respectu subiectorum liberorum quidem quibus scilicet dominatur quis non principaliter propter utilitatem propriam sed principaliter propter utilitatem subditorum et talis dominus non vocatur ab aristotele despotes nec principatus quo talis principatur vocatur ab eo despoticus aliter dicitur dominus respectu subiectorum non liberorum sed servorum qui sunt possessio domini quemadmodum aliae res temporales dicuntur possessio alicuius et talis dominus vocatur ab aristotele despotes et principatus eius vocatur despoticus qui despotes sicut possidet res alias temporales propter utilitatem propriam et non propter utilitatem earum sic principatur servis principaliter propter utilitatem propriam et non principaliter propter utilitatem servorum licet saepe secundum aristotelem idem sit expediens servis et domino quare licet inveniatur ab aristotele in politicis quod rex sit dominus sibi subiectorum tamen nusquam invenitur quod debet dici despotes vel quod principatus regalis debeat despoticus appellari licet quandoque principatus tyrannicus despoticus nominetur propter similitudinem magnam inter despoticum et tyrannicum principatum quia proprie loquendo principatus despoticus non est tyrannicus sicut enim aliqui iuste sunt servi secundum aristotelem tam illi scilicet qui a ratione deficiunt ut nesciant regere seipsos licet corpore sint robusti ut aliis valeant deservire qui secundum aristototelem dicuntur naturaliter servi quam illi qui sunt servi secundum legem iustam quia in bello iusto capiuntur vel aliter fiunt servi aliorum sic principatus despoticus qui est solummodo respectu talium servorum est iustus et licitus atque bonus principatus autem tyrannicus est iniustus illicitus atque malus unde et secundum aristototelem tyrannis est pessima politia praeter principatum despoticum quo paterfamilias principatur servis in domo est principatus paternus quo filiis tanquam liberis principatur quibus secundum aristotelem regaliter et non despotice principatur non quod principatus paternus sit principatus regalis quia principatus regalis non est nisi respectu civitatis vel regni quod maius est civitate et ut plurimum plures civitates complectitur sed pater dicitur filiis regaliter principari non quidem quando domus in qua principatur est pars vici vel civitatis aut regni sed quando principatur in domo quae non est pars communitatis perfectioris qualiter adam principabatur filiis suis et noe filiis suis antequam filii illi diversas domos haberent talis autem principatus paternus licet non dicatur regalis stricte loquendo potest tamen dici regalis propter magnam similitudinem ad principatum regalem stricte sumptum sicut enim in regno habente regem qui propriissime et autentice dicitur rex unus existens principatur omnibus liberis principaliter propter utilitatem subiectorum secundum voluntatem suam non secundum legem secundum aristotelem iii politicorum c quod qualiter debeat intelligi postea exponitur sic in domo quae non est pars communitatis perfectioris quandocunque est talis pater principatur filiis principaliter propter utilitatem ipsorum secundum voluntatem suam non secundum legem ita ut filios delinquentes omni poena qua expedit valeat castigare possitque de ipsis et ipsis facere quaecunque redundant in utilitatem ipsorum quibus quia non principatur principaliter propter utilitatem propriam non despotice sed quodammodo potest dici regaliter principari in domo autem quae est pars vici vel civitatis pater non principatur filiis regaliter quia non habet tantam potestatem super filios ut principetur eis secundum voluntatem suam non secundum legem etiam in multis quae essent ad utilitatem ipsorum nec pro multis delictis potest eos poena qua expedit coercere sed talis vindicta est illi qui principatur in vico vel in civitate aut in regno servanda paterfamilias autem in domo principatur uxori neque despotice neque regaliter non despotice quia non est serva nec regaliter quia non debet principari ei secundum voluntatem suam sed secundum legem matrimonii neque enim tantam potestatem habet vir super uxorem quantam habet pater super filios quando domus eius non est pars perfectioris communitatis principatur ergo vir uxori principatu politico hic enim principatus viri super uxorem assimilatur principatui politico in hoc scilicet quod sicut in principatu politico principantes secundum virtutem et sapientiam antecellunt sibi subiectos sic naturaliter vir excedit uxorem secundum sapientiam et virtutem nisi aliquid accidat praeter naturam secundum aristotelem i politicorum sicut contingit in masculis effoeminatis per quem modum intelligenda sunt quae dicta sunt superius de principatu despotico et paterno quando scilicet natura non deficit in despote vel patre si enim natura ex aliqua causa deficeret in patre vel despote non esset iustum naturale despotem aut patrem servis vel filiis principari quorum tamen principatus sunt naturales id est ex ratione naturali non ex institutione humana provenientes quando natura non deficit in patre vel despote tres autem praedicti principatus ad oeconomiam id est ad gubernationem domus spectant et sic accipitur oeconomia ab aristotele in philosophia morali licet oeconomus in iure vocetur ille cui res ecclesiastica gubernanda mandatur ut qui administrat res canonicorum qui in quibusdam ecclesiis appellatur praepositus magister secunda communitas quae est perfectior domo vocatur vicus quia ex multis domibus constat tanquam ex partibus nec tamen ad tantam perfectionem attingit ut civitas sit et debeat appellari ista autem communitas si non sit pars perfectioris communitatis scilicet civitatis aut alterius comprehendentis multos vicos seu vicinias aut civitates et in ipsa multitudo domorum processit ex uno parente superstite rationabile est ut ab illo regatur secundum voluntatem non secundum legem quantum ad illos qui processerunt ab ipso si in eo natura non deficit quaemadmodum filii reguntur a patre quantum ad uxores autem quarum non est parens rationabile est ut politice principetur quia ratio exigit ut legem matrimonii conservet secundum quam vir et uxor in multis ad paria iudicantur si autem multitudo domorum vici non processit ab uno parente superstite rationabile est ut aliquo regimine simili regimini quo regitur civitas gubernetur magister tertia communitas quae ex pluribus vicis componitur vocatur civitas quam dicit aristoteles i politicorum esse principalissimam omnium communitatum quod dicitur veritatem habere de communitatibus simul habitantium non de communitate habitantium in distantibus locis et in pluribus civitatibus qualis communitas est regnum vel ducatus quod etiam potest communitas appellari quia est illorum qui simul in multis communicant et ab uno principante reguntur et multa quae dicuntur de civitate proportionaliter intelligenda sunt de regno et quacunque communitate quae plures complectitur civitates civitas autem est multitudo civium habitantium civitatem quorum ordo vocatur politia sine ordine enim nulla est civitas nisi enim habeat principantem vel principantes et subiectos non est civitas appellanda in qua diversi et diversimode sunt subiecti saltem saepe et in perfectissima civitate quidam enim reperiuntur subiecti tanquam servi vel mercenarii aut bannausi dicuntur autem bannausi qui manualiter seu corporaliter operantes opere suo maculant corpus et isti in civitate quae temperata et rationabili utitur politia non sunt proprie cives alii autem in civitate sic sunt subiecti quod aliquo modo participant principatu quia quamvis non principentur tamen aliquo modo ad principatum attingunt quia ad iudicium vocantur et consilium vel eligunt principantem aut electores principantis principans autem in civitate aliquando vocatur ab aristotele policernia policernia autem secundum quosdam tres habet significationes primo enim significat impositionem ordinis politiae secundo impositorem ipsius tertio significat ipsum ordinem impositum qui est politia et ita policernia in una significatione idem est quod dominus et principans in civitate magister politiarium autem duae sunt species primae sicut et duae sunt species primae principatuum sive praelationum et principantium sive praelatorum seu rectorum omnis enim principatus aut ordinatur principaliter ad bonum seu conferens commune bonum scilicet principantis vel principantium et etiam subiectorum aut non ordinatur ad bonum commune si ordinetur ad bonum commune sic est principatus temperatus et rectus si non ordinetur ad bonum commune est principatus vitiatus et transgressus quia est corruptio et transgressio principatus temperati et recti atque iusti politia ergo omnis aut est temperata et recta vel est vitiata et transgressa politiae autem temperatae et rectae tres sunt species principales et impermixtae prima est quando principans est unus et vocatur regalis monarchia in qua dominatur unus solus propter commune bonum et non principaliter propter propriam voluntatem et conferens et huiusmodi politia secundum aristotelem viii ethicorum est optima secundum optimum modum ipsius sunt enim ipsius plures modi secundum ipsum iii politicorum c sed potissimus modus ipsius videtur quando aliquis regnat et principatur in regno non secundum legem sed secundum voluntatem suam quod quidam sic intelligunt ille dicitur principari et regnare secundum voluntatem suam et non secundum legem qui regnat propter commune bonum omnium et nullis legibus humanis pure positivis vel consuetudinibus alligatur sed est supra omnes huiusmodi leges licet legibus naturalibus astringatur et ideo talis rex non habet iurare nec etiam promittere se servaturum quascunque leges vel consuetudines humanas introductas licet expediens sit ipsum iurare quod leges naturales pro utilitate communi servabit et quod in omnibus quae spectant ad principatum assumptum commune bonum intendet non privatum talis rex potest dici habere plenitudinem potestatis respectu scilicet eorum quae bonum commune respiciunt non privatum talis autem principatus differt a principatu tyrannico quia ille est propter bonum commune principatus autem tyrannicus non est propter bonum commune differt etiam a principatu despotico quia principatus despoticus est principaliter propter bonum proprium principantis quemadmodum dominium bestiarum et aliarum rerum temporalium est propter bonum possidentis principatus autem regalis est propter bonum commune et ideo non dicitur proprie principatus despoticus et tamen rex talis est quodammodo dominus omnium sed aliter quam in principatu despotico quia in principatu despotico principans habet tantum dominium quod potest uti servis suis et bonis aliis quibuscunque quae ad suum pertinent principatum talem non solum propter bonum commune sed etiam propter bonum proprium dummodo contra legem divinam vel naturalem nihil attentet sed principans in principatu regali praedicto potest uti subiectis et bonis eorum qualitercunque sibi placet propter bonum commune sed non potest uti eis ut sibi placet propter bonum proprium et ideo sibi non sunt servi sed naturali libertate gaudent quia ad naturalem libertatem spectat ut nullus possit uti liberis propter utilitatem utentis sed non est contra naturalem libertatem ut quis rationabiliter utatur liberis ad bonum commune cum quilibet teneatur bonum commune praeferre privato discipulus secundum ista principatus despoticus esset maior et perfectior tali principatu regali quia maiorem potestatem includeret principans enim despotice potest uti servis et bonis eorum propter utilitatem tam communem quam privatam rex autem nonnisi propter utilitatem communem ergo est maior et perfectior magister respondetur quod principatus despoticus est quodammodo maior quia ad plura quodammodo se extendit sed ex hoc ipso est imperfectior seu quia bonum multorum est melius quam bonum unius seu quia detrimentum boni multorum nullam perfectionem sed imperfectionem importat in principatu autem despotico est detrimentum multorum ex hoc ipso quod despotes potest uti sibi subiectis et bonis eorum ad propriam utilitatem et ideo talis potestas maior imperfectionem boni melioris scilicet boni multorum includit propter quod principatus despoticus non solum qui est unius patrisfamilias in una domo sed qui esset unius regis in uno regno et per consequens qui est unius imperatoris in toto orbe esset simpliciter imperfectior principatu tali regali praeter istum principatum regalem sunt alii principatus regales diversimode deficientes ab isto convenientes tamen in hoc quod sunt monarchiae quaedam quidam enim principatus unius monarchae deficit ab isto quantum ad intentionem boni communis quia scilicet non est institutus totaliter propter bonum commune sed etiam propter bonum proprium et talis principatus regalis aliquid habet de principatu tyrannico vel despotico et est quodammodo mixtus ex principatu despotico tyrannico et regali in quantum enim quo ad aliqua intendit bonum proprium et non commune habet aliquid de tyrannide vel despotico principatu in quantum autem in multis intendit bonum commune habet aliquid de principatu temperato et recto et ideo cum unus solus principetur habet aliquid de principatu regali et ideo est quodammodo mixtus ex principatibus illis unde et aliquis principatus regalis tyrannicus vocatur ab aristotele principatus autem unius interdum deficit a saepedicto principatu regali quantum ad potestatem quia scilicet non habet illam plenitudinem potestatis quam habet principatus regalis praefatus et talis principatus regalis dicitur secundum legem quia licet unus principetur non tamen principatur secundum voluntatem suam sed quibusdam legibus et consuetudinibus humanitus introductis astringitur quas tenetur servare et ipsas se servaturum iurare vel promittere obligatur et quanto plures tales leges et consuetudines servare tenetur tanto magis recedit a memorato principatu regali et ideo forte his diebus non est in universo orbe talis principatus regalis secundum aristotelem nullus est dignus tali regno nisi sapientia et virtute et bonis omnibus tam corporis quam animae quam etiam exterioribus bonis scilicet amicis et divitiis superexcellat aliter enim timendum est ne ad tyrannidem se convertat unde et propria bona debet habere vel ex se vel ex assignatione illorum quibus praeest ut bona liberorum nequaquam sibi appropriet nec etiam quoquomodo accipiat nisi evidens utilitas vel manifesta necessitas hoc exposcat isti principatui regali et summe opponitur tyrannis quae est transgressio et corruptio eius quae est prima species et pessima politae vitiatae quia tyrannis non intendit bonum subiectorum nisi per accidens sed principaliter intendit bonum proprium sive bonum proprium sit bonum etiam aliorum sive sit malum ipsorum fiunt autem tyranni secundum aristotelem v politicorum c saepe ex demagogis sunt autem demagogi ducentes populum secundum voluntatem suam de beneplacito populi non tanquam reges aut domini vel tyranni seu ius regendi populum aut imperandi ipsis habentes sed quasi procuratores et concionatores seu monitores instigant populum ad illa quae populo placent id est quibus populus credit et ideo aristoteles vocat eos iv politicorum c adulatores tales enim saepe postquam sibi unierint populum incipiunt propter potentiam tyrannizare et etiam involuntariis dominari fiunt etiam tyranni nonnunquam ex regibus quia ut dicit aristoteles viii ethicorum malus rex tyrannus fit sive enim aliquis sit primo rex secundum voluntatem suam sive secundum legem si incipiat principari involuntariis propter bonum proprium fit tyrannus si incipiat principari voluntariis propter bonum proprium fit proprie despotes cuius principatus nonnunquam tyrannis ab aristotele nuncupatur propter similitudinem magnam ad despoticam non tamen tyrannis proprie est despotia sicut ex supradictis patere potest ex praedictis colligi potest quod principatui regali praesertim potissimo non solum tyrannis proprie dicta sed etiam principatus despoticus aliquo modo opponitur vel est principatus ita disparatus ut nullus unus principatus possit esse regalis et despoticus respectu eorundem quod tamen aliquibus dominetur regaliter et aliquibus despotice inconveniens non videtur magister secunda species politiae temperatae et rectae atque iustae vocatur aristocratia in qua scilicet aliqui pauci viri et optimi principantur propter bonum commune multitudinis et non propter bonum proprium quia licet habeat plures species ut docet aristoteles iv politicorum c tamen prima et optima species eius est quando in sublimando aliquos ad principatum aristocraticum potest haberi et habetur respectus solummodo ad virtutes scilicet intellectuales et morales non ad divitias nec ad potentiam nec ad amicos nec ad quaecunque quae possent absque bonitate et sapientia reperiri politia autem intemperata et vitiata atque transgressa quae aristocratiae directe opponitur vocatur oligarchia quando scilicet aliqui divites vel potentes vel qualitercunque insignes propter bonum proprium principantur in tantum quod si etiam optimi viri principarentur propter bonum proprium et non principarentur propter bonum multitudinis dicendi essent oligarchice principari et quod principatus eorum esset oligarchicus reputandus et ideo quicquid fit in electione vel sublimatione principantium habendo respectum ad aliquam aliam praerogativam quam ad sapientiam et virtutem puta ad divitias vel potentiam vel genus vel amicos vel dignitatem vel superioritatem seu maioritatem vel sequelam aut quamcunque aliam excellentiam obligarchicum est habendum nec tamen est hoc semper reprehensibile reputandum quia ex causa propter bonum finem licet in huiusmodi ad aliquam aliam praerogativam vel excellentiam habere respectum tam aristocratiae quam oligarchiae sunt diversae species de quibus non est tractandum ad praesens magister tertia species politiae temperatae et rectae atque iustae diversis nominibus appellatur uno nomine vocatur communi nomine politia politia enim in una significatione est commune ad omnem politiam rectam et non rectam in alia significatione signat solummodo quandam speciem politiae quae alio nomine timocratia nominatur de qua sunt diversae opiniones una est quod timocratia sive politia communi nomine dicta est illa in qua principantur multi propter bonum commune sive sunt optimi sive non optimi sive sunt divites sive pauperes ita quod politia per se per multitudinem distinguitur ab aristocratia alia est quod politia est illa in qua principantur aliqui egeni virtuosi propter bonum commune alia est quod politia est illa in qua principantur aliqui neque optimi neque mali sed mediocres propter virtutem et bonum commune ita quod per defectum virtutis et bonitatis distinguitur ab aristocratia sed quaecunque politia debeat appellari timocratia vel politia tanquam nomine communi politia vitiata et transgressa vocatur democratia quando scilicet populus principatur vel ordinat et constituit principantem non propter bonum commune quae species diversas complectitur sicut autem omnium politiarum temperatarum optima est regnum et post eam aristocratia et ultimo timocratia sic politiarum intemperatarum sive vitiatarum pessima est tyrannis et post ipsam oligarchia sed in democratia minima perversitas reperitur secundum aristotelem viii ethicorum discipulus exposuisti ut aestimo significationes vocabulorum extraneorum secundum quorundam opinionem quae frequentius in auctoritatibus aristotelis allegatis et allegandis ponuntur ideo noli plura exponere sed ad quaesitum principale revertere et qualiter ad allegationes supra primo et secundo capitulo huius secundi pro opinionibus diversis et adversis inductas secundum ipsas respondere contingat studeas recitare veruntamen antequam ad ipsas responsiones enarres peto ut aliquas allegationes adducas ad probandum quod magis expediat toti communitati fidelium regi ab uno quam a pluribus magister quod petis dupliciter intelligi potest quia dupliciter contingit plures regere sibi subiectos uno modo ut plures diversos habeant sibi subiectos ita quod regimen plurium ad eosdem minime se extendat quemadmodum plures archiepiscopi regunt omnes in aliqua regione diffusa existentes et diversa regna a diversis regibus quorum nullus est sub alio et quandoque ipsis nullus imperator praeest reguntur aliter plures regunt sibi subiectos sic scilicet quod omnes eosdem habent subiectos quibus communi consilio principantur quemadmodum in aristocratia et politia stricte sumpta ac in politiis vitiatis et transgressis eisdem oppositis scilicet in oligarchia et democratia reperitur sive primo modo sive secundo modo intelligas potes superius primo capitulo huius secundi ad id quod petis allegationes aliquas invenire quia aliquae earum non solum probant quod expedit communitati fidelium regi ab uno et non a pluribus primo modo sed etiam videntur ostendere quod expedit ei gubernari ab uno et non a pluribus secundo modo quare non videtur necesse ad id quod petis plures allegationes adducere discipulus quamvis ad id quod peto possint allegationes aliquae supra adductae allegari et etiam plura circa consimilem materiam ex quibus potero plura advertere circa hoc petitum dicantur in secundo tractatu huius dialogi lib tamen volo ut aliquas speciales allegationes inducas ad probandum quod magis expedit communitatem fidelium regi ab uno quam a pluribus secundo modo magister hoc videtur posse sic probari illo regimine expedit magis regi communitatem fidelium quod magis assimilatur regimini et principatui naturali quia sicut ars si est recta imitatur naturam ita principatus si est rectus imitatur et assimilatur principatui naturali et per consequens principatus qui magis assimilatur principatui naturali est rectior et perfectior et per consequens magis expediens sed regimen sive principatus unius quando scilicet unus solus regit multos et praesidet eis magis assimilatur principatui naturali quam regimen seu principatus plurium quia tale regimen assimilatur principatui regali qui est unius principatus autem regalis magis assimilatur principatui naturali quam principatus aristocraticus vel politicus stricte sumptus magis autem assimilatur communitati quae est domus in qua principatur unus paterfamilias unde et principatus patrisfamilias regalis quodammodo esse videtur teste aristotele qui i politicorum c ait patremfamilias principari natis regaliter et eodem c dicit puerorum autem principatus regalis quod enim genuit et secundum amorem principans et secundum senectutem est quod quidem est regalis species principatus ex quibus verbis colligitur quod principatus regalis assimilatur communitati quae est domus in qua principatur unus et non plures neque primo modo neque secundo modo communitas autem domus est naturalis secundum aristotelem qui i politicorum in prologo ait in omnem quidem igitur diem communitas constituta secundum naturam domus est quibus verbis habetur quod communitas illa quae est domus est secundum naturam et naturalis principatus ergo regalis magis assimilatur principatui naturali quam aristocraticus et politicus stricte sumptus et per consequens principatus ille qui magis assimilatur regali scilicet in quo regit unus et non plures magis assimilatur principatui naturali et per consequens est perfectior et melior atque magis expediens ex quo infertur quod magis expedit communitatem fidelium ab uno regi quam a pluribus etiam secundo modo discipulus videtur quod ista allegatio non concludit quia principatus regalis non magis assimilatur communitati illi quae est domus quam principatus politicus in quo principantur plures quia secundum aristotelem i politicorum c et communitatis illius quae domus est quae est communitas oeconomica sunt tres partes quarum una est despotica alia nuptialis et tertia paterna et ideo sunt ibi tres principatus specie differentes scilicet despoticus quo paterfamilias principatur servis politicus quo paterfamilias principatur uxori et regalis quo paterfamilias principatur liberis sive natis ait enim aristoteles quoniam autem tres partes oeconomicae erant una quidem despotica de qua dictum est prius una autem paterna tertia autem nuptialis et enim mulieri praeest et natis tanquam liberis quidem ambobus non eodem autem modo principatur sed mulieri quidem politice natis autem regaliter ex quibus verbis colligitur quae dicta sunt et infertur quod non magis assimilatur communitati domus principatus regalis quam politicus quia sicut uni parti assimilatur principatus regalis ita alteri parti assimilatur principatus politicus quare ut videtur non magis assimilatur principatus regalis principatui naturali quam principatus politicus cum principatus quo paterfamilias in domo principatur uxori cui assimilatur principatus politicus sit naturalis sicut principatus quo principatur natis cui assimilatur principatus regalis quia teste aristotele eodem capitulo dicente masculus natura foemella principalior nisi aliqualiter constet praeter naturam et senius et perfectum est scilicet principalius iuniore et imperfecto ex quo concluditur quod masculus naturaliter principatur uxori et pater natis quod de masculuo respectu uxoris patenter dicit aristoteles i politicorum c adhuc autem masculinum ad femininum natura hoc quidem melius hoc autem deterius et hoc quidem principans hoc autem principatum ex istis infertur quod ex hoc quod principatus regalis assimilatur principatui naturali probari non potest quod sit melior et perfectior principatu aristocratico et politico stricte sumpto magister istam responsionem quidam evacuare nituntur dicentes quod licet tam principatus regalis quam politicus et etiam aristocraticus imo omnis principatus rectus assimiletur aliquo modo principatui naturali tamen principatus regalis magis assimilatur principatui naturali perfectiori et meliori quam principatus politicus stricte sumptus principatus enim patrisfamilias respectu natorum principalior est et perfectior atque melior quam principatus quo principatur uxori tum quia principatus respectu liberorum est melior quam principatus respectu uxoris quia inter liberos sunt masculi qui meliores sunt foeminis sicut supra per aristotelem est probatum principatus autem meliorum subiectorum semper est melior secundum eundem i politicorum c tum quia principatus quo paterfamilias principatur uxori est propter principatum quo principatur natis quia propter prolem procreandam uxor principaliter est ducenda tum quia pater naturaliter plus diligit filios quam uxorem quia naturali coniunctione et perfectiori sunt sibi coniuncti quam uxor et ita in communitate domus principalissimus et aptissimus et naturalissimus principatus est ille quo paterfamilias principatur natis cui assimilatur principatus regalis ergo principatus regalis est perfectior aliis principatibus in communitate domus adhuc principatus regalis similior est principatui naturali quo paterfamilias principatur natis quam principatus politicus principatui quo paterfamilias principatur uxori nam regalis principatus assimilatur principatui paterno tam quo ad unitatem principantis quam quo ad plenitudinem potestatis quia in utroque principatu est unus principans et uterque habet plenitudinem potestatis super sibi subiectos principatus autem politicus licet assimiletur principatui quo paterfamilias principatur uxori in hoc quod neuter principans habet plenitudinem potestatis tamen in hoc differt quod in principatu politico principans non est unus sed plures in principatu autem naturali quo paterfamilias principatur uxori principans est unus sive habeat plures uxores sive unam et ita principatus regalis magis assimilatur principatui naturali quam principatus patrisfamilias respectu uxoris ex quo concluditur quod magis expedit communitati fidelium regi ab uno quam a pluribus discipulus hic possemus multa scrutari de principatu regali et plenitudine potestatis tam patris respectu natorum quam regis respectu sibi subiectorum sed quia haec postea forte habebunt locum ideo ipsis pertransitis aliam allegationem adducas ad probandum quod magis expedit communitati fidelium regi ab uno quam a pluribus magister hoc iterum quidam sic probant illud regimen est maxime expediens communitati fidelium quo amicitia et concordia maxime conservatur et seditio quae est cuiuslibet communitatis corruptio devitatur teste aristotele qui ii politicorum c ait amicitiam putamus maximum esse bonorum communitatibus sic enim utique minime seditiones faciunt et viii ethicorum c ait videtur autem et civitates continere amicitiam et legis positores magis circa ipsam student quam iustitiam concordia enim simile aliquid amicitiae videtur esse hanc autem maxime appetunt hoc etiam ipsa veritas matt insinuare videtur cum dicit omne regnum divisum contra se desolabitur et omnis civitas aut domus divisa per discordiam et odium contra se non stabit etc discipulus satis quidem modo allegationibus plurimis quanquam multo plures adducere posses probasti quod unus in principatu ecclesiae esse debeat quia maius bonum et maior unitas et concordia ex hoc generatur et nutritur qualis tamen ille debeat esse libenter scire vellem magister circa id quod petis tibi explanari duo sunt modi dicendi quidam enim dicunt quod nullus debet caeteris omnibus principari nisi reliquos omnes sapientia et virtute praecellat alii vero dicunt quod aliquis potest reliquis omnibus principari quamvis non praestet omnibus sapientia et virtute et iste modus iterum diversificatur quoniam quidam dicunt quod si in populo christiano nullus invenitur excellentior caeteris si tamen aliquis bonus inveniatur talis erit eligendus in papam sed si nullus inveniatur bonus et idoneus nullus est ad tantum beneficium sublimandus secundum alios vero sive inveniatur aliquis bonus sive non tamen aliquis est in summum pontificem eligendus et ad hoc probandum tali innituntur rationi quoniam melius est qualecunque caput habere quam capite omnino carere discipulus quoniam secundum modum dicentium quod aliquando ecclesia deberet esse sine principe et pastore satis irrationabilem reputem cum hoc totam politiam destruat et hierarchicum quare ut pro ipso aliquas alleges rationes non curo ipsum tanquam vanum relinquamus alius vero modus eiusdem secundi modi dicentium quod qualitercunque aliquis sit si alius non invenitur melior et dignior in summum pontificem possit eligi primo modo dicendi omnino repugnat quare aliquas rationes et auctoritates in contrarium adducas nam per eas primus modus magis confirmabitur magister contra illum modum dicendi et pro primi confirmatione arguitur primo ab aliis sic ille debet eligi in pastorem respectu cuius caeteri possunt dici et appellari grex sed respectu nullius dicuntur grex nisi eius qui singulos praecellit scientia et sanctitate igitur nullus talis debet eligi in summum pontificem qui sit aequalis caeteris maior videtur probatione non indigere minor vero probatur quoniam pastor debet singulis praestare ducatum scientia ut habetur di ephesios et q audacter in fine similiter et vitae sanctitate ut scribitur q praecipue et per consequens in huiusmodi praecellere singulos debet item idem patet auctoritate simachi papae quae scribitur q ubi sit inquit vilissimus computandus est nisi pracellat scientia et sanctitate qui est honore praestantior praeterea praestantior et sanctior est ad sacerdotium eligendus et singulis praeferendus ut inquit hieronymus et leo papa qui ut habetur dist si forte sic inquit is metropolitani iudicio praeferatur qui maioribus iuvatur studiis et meritis et ambrosius diaconi et presbyteri cunctum populum vitam secularem in omnibus ducentem debent conversatione et sermone praeire igitur et quantumcunque sanctos debet vita et conversatione praeire qui singulis debet praeesse plures aliae possent adduci rationes et auctoritates quas gratia brevitatis transire oportet discipulus si aliquae aliae allegationes tibi occurrunt ad probandum quod nullus debet praeesse cunctis fidelibus nisi omnes superet in sapientia et virtute adducas magister hoc adhuc probatur sic non minor sapientia neque virtus requiritur ad principantem in spiritualibus toti congregationi fidelium quam ad regem qui in temporalibus praesidet sibi subiectis ut aristoteles vii politicorum c velle videtur cum secundum ipsum ibidem non est iustum aliquos semper principari qualiter principantur reges et etiam summi pontifices et alios semper subiici nisi differant a subiectis sibi quantum dii et heroes differunt ab hominibus qui sunt simpliciter secundum ipsum omnibus hominibus excellentes ait enim sic si igitur fuerint tantum differentes alteri ab alteris quantum deos et heroes aestimamus ab hominibus differre confestim primo secundum corpus multam habentes excellentiam demum secundum animam ut indubitata sit et manifesta excellentia principantium respectu subiectorum palam quia melius semper etc illud enim quod est excellentius et perfectius quamdiu manet tale natum est principari illis qui ab excellentia tanta deficiunt quando autem non inveniuntur tales qui differant ab aliis quemadmodum differunt dii et heroes ab hominibus tunc non est iustum ut aliqui eorum principentur aliis secundum totam vitam suam sed iustum est ut omnes quodammodo communicent principatu ut scilicet omnes qui sunt aequales in sapientia et virtute vicissim principentur primo aliqui et postea alii ut aristoteles ibidem velle videtur dicens quoniam autem hoc non facile accipere neque est sicut apud indos ait silax esse reges tantum differentes a subiectis manifestum quod propter multas causas necessarium omnes communicare eo quod est secundum partem principari et subiici ut scilicet nullus principetur toto tempore vitae suae sed illi qui aliquando principentur aliquando subiciantur cuius rationem assignat dicens quod enim aequale idem similibus ex quibus verbis ratio talis elicitur iniustum est ut aliquis semper principetur sibi aequalibus et similibus ergo quando aliqui sunt similes iniustum est ut aliqui eorum semper principentur et alii semper subiiciantur quare concluditur quod si inter fideles sint multi similes inter se in sapientia et virtute iniustum est ut unus eorum semper toto tempore vitae suae principetur et alii semper subiiciantur quare cum papa toto tempore vitae suae debeat praeesse fidelibus universis iniustum est ut aliquis efficiatur papa si alii inveniuntur sibi similes in sapientia et virtute iniustum est ergo ut aliquis fiat papa nisi sapientia et virtute fideles superet universos amplius principatus papalis est perfectior principatu regali teste gregorio nazianzeno qui ut legitur dist c suscipitis ait scribens imperatoribus constantinopolitanis dedit et nobis potestatem dedit principatum multo perfectiorem principatibus vestris nullus autem est dignus principatu regali nisi superet alios sapientia et virtute imo omnibus bonis ut aristoteles videtur asserere viii ethicorum sicut allegatum est supra cap huius secundi quod etiam probatur ex hoc quod regnum est secundum aristocratiam institutum secundum aristotelem lib v politicorum c in aristocratia autem principantur illi qui sunt caeteris meliores secundum eundem iv politicorum c ergo et in regno nullus debet principari regaliter nisi caeteros antecellat unde et deus quando primo regem populo suo praetulit optimum totius populi elegit teste samuele qui de ipso scilicet saule pro tempore illo dixit i regum certe videtis quem elegit dominus quoniam non sit similis ei in omni populo ergo multo fortius nullus est dignus principatu papali nisi omnes praecellat sapientia et virtute ergo quando non invenitur aliquis cuius excellentia tanta sit indubitata et manifesta cum excellentia principantium debeat esse indubitata et manifesta secundum aristotelem ut dictum est prius in primo capitulo tunc nullus est ad summum pontificem eligendus sed assumendi sunt plures excellentiores aliis qui aristocratice vel politice omnes alios regant discipulus ex rationibus istis mihi dedisti occasionem cogitandi quamplura tam pro conclusione ad quam inducuntur quam contra necnon etiam circa totam materiam quam in principio huius secundi coepimus pertractare an scilicet expediat congregationi fidelium uni praelato subesse ideo exquisitius quam proposuerim ipsam et quae prius tacta sunt intendo discutere et quantam virtutem rationes pro una parte et pro alia allegatae obtineant investigare in primis autem aliquas allegationes inducas ad probandum quod quamvis in toto populo christiano nullus esset qui omnes alios virtute et sapientia superaret melius esset populum christianum regi ab uno quam a pluribus secundum quod tenet secundus modus ponendi qui recitatus est superius undecimo capitulo huius secundi magister hoc videtur sic posse probari tale regimen maxime expedit toti congregationi fidelium quale deus tam in veteri testamento quam in novo voluit populum suum gubernari cum ipse omnis regiminis virtuosi et utilis sit optimus et sapientissimus institutor sed deus tam in veteri quam in novo testamento voluit totum populum suum gubernari ab uno qui per totam vitam suam esset omnium gubernator quamvis non esset omnes alios in sapientia et virtute praecellens nec enim invenitur quod aliquis iudex vel rex in veteri testamento omnes alios excelleret sapientia et virtute sanctus etiam petrus non videtur fuisse sanctior et sapientior universis apostolis et aliis orthodoxis sanctus enim iohannes apostolus in amore christi et per consequens in sanctitate et virtute ipsum praecessisse videtur sancto etiam paulo sapientia videtur fuisse inferior ergo non obstante quod non inveniatur aliquis christianus qui excellat omnes alios sapientia et virtute est aliquis ad summum pontificium eligendus qui christianorum omnium sit praelatus discipulus ut mihi et aliis detur occasio inveniendi circa praedicta clarius veritatem ad omnia quae pro assertionibus contrariis sunt adducta responsiones aliquas studeas recitare primo autem narra quomodo respondetur ad illa quae supra c recitantur quae contra secundum modum ponendi qui supra c recitatur et pro quo nunc ultimo allegasti militare videntur ille enim modus ponendi apparentiam aliquam habere mihi videtur magister ille modus ponendi est bipartitus dicitur enim uno modo quod si nullus in populo christiano invenitur excellentior omnibus aliis et tamen invenitur idoneus atque bonus aliquis talis est eligendus in papam sed si nullus invenitur bonus et idoneus nullus est ad tantum officium sublimandus aliter dicitur quod sive inveniatur idoneus sive non aliquis est ad summum pontificium eligendus quia melius est qualemcunque in caput habere quam capite omnino carere discipulus primo narra quomodo secundum primum istorum modorum respondetur magister ad primam allegationem quae inducitur supra cap huius secundi quae in auctoritate aristotelis fundari videtur qui videtur asserere iniustum esse ut aliquis principetur sibi similibus et aequalibus respondetur quod si in aliqua communitate omnes essent boni et nullatenus pervertibles per malitiam in actu vel potentia iniustum esset ut aliquis principaretur sibi similibus et aequalibus in sapientia et virtute quia tunc nulla ratio appareret quare plus deberet unus quam alius principari sed quando in aliqua communitate sunt multi aut plures perversi vel qui perverti possunt et cum maior pars et potentior voluntarie sustinet principatum unius ut a tali voluntate averti non possit tunc expedit ut unus super omnes recipiat principatum dummodo inveniatur talis qui sit dignus principari deterioribus eo quod aliter non esset bonus vel idoneus reputandus si autem est aliqua pars tam potens quod possit seditionem periculosam toti communitati suscitare quae compesci non posset et principatum unius vellet nullatenus sustinere tunc non esset aliquis omnibus sibi similibus et aliis praeferendus sed esset talis principantis institutio ad tempus aliud differenda quemadmodum enim interdum propter malitiam subditorum episcopus licite deserit ipsos etiam penitus renunciando regimini extra de renunciatione nisi cum pridem q hoc tamen servandum sic propter malitiam aliquorum quandoque licet institutionem principantis differre et ideo quamvis regulariter expediat toti communitati fidelium ut aliquis unus qui omnibus aliis praesit ad summum sacerdotium eligatur tamen si esset tanta malitia alicuius partis christianorum quae posset exponere totam christianitatem periculo et nullo modo vellet uni summo sacerdoti obedire non esset tunc aliquis ad tale officium eligendus sed esset eius electio differenda sicut enim saepe permittuntur minora mala ut maiora vitentur dist c omnis sic nonnunquam omittuntur bona quaedam etiam magna ut maxima pericula declinentur aristoteles igitur intelligit quod iniustum est quod aliquis sibi similibus in virtute et aequalibus principetur nisi ex aliqua utilitate vel necessitate expediat ordinare ut aliquis etiam sibi similibus et aequalibus et non solum inaequalibus et dissimilibus principetur ad rationem vero aristotelis qua absolute et sine distinctione vel modificatione probare videtur quod iniustum est quod aliquis sibi similibus et aequalibus principetur quia aequalibus secundum virtutem debetur aequalis honor et dignitas respondetur quod quando convenienter et utiliter fieri potest ut aequalibus aequalis honor et dignitas tribuatur hoc faciendum est in quo casu loquitur aristoteles tamen quando non est possibile aut non est utile vel est minus utile praesertim communi bono quod aequalis honor et dignitas aequalibus conferatur tunc absque omni iniustitia imo iuste electione vel sorte aut quovis alio licito modo aliquis quo ad dignitatem et honores potest similibus et aequalibus sibi praeferri et si alii in hoc turbarentur et ad seditionem faciendam provocarentur efficerentur dissimiles et inaequales secundum virtutem alteri cui prius aequales et similes extiterunt tanquam ambitiosi et invidi praeferentes honorem proprium bono communi cum magis periclitari vellent bonum commune vel minime procurari quam aliquem eis cum utilitate communi praeferri exemplum autem aristotelis de habentibus aequalem vel inaequalem virtutem digestivam et de habentibus aequale vel inaequale corpus quia aequalibus secundum virtutem digestivam vel corpus expedit habere aequale alimentum vel vestitum quod nocet inaequalibus secundum virtutem digestivam et corpus non concludit quod universaliter absque omni exceptione aequalibus et similibus secundum virtutem debeat dari idem honor et dignitas quia in ministrando alimentum et vestitum aequalibus vel inaequalibus secundum virtutem digestivam vel corpus solummodo attenditur propria virtus et proprium corpus uniuscuiusque ipsorum quid scilicet expediat vel noceat unicuique ipsorum divisim in distribuendo autem honores et dignitates quandoque solum attenditur meritum et dignitas illorum quibus debent distribui quia tunc iniustum est ut aequalibus inaequalis honor seu dignitas tribuatur et tunc locum habet exemplum aristotelis quandoque autem non solum attenditur meritum et dignitas honorandorum sed etiam attenditur utilitas publica quae melius procuratur principaliter per unum quam per plures et tunc quia maior respectus habendus est ad bonum commune quam ad meritum et dignitatem honorandorum iustum est ut aequalibus et similibus secundum virtutem non aequalis honor et dignitas tribuatur discipulus quia contra istum modum videntur specialiter militare ea quae allegata sunt prius cap et ibi enim ostenditur quod nullus debet praeferri cunctis fidelibus nisi praecellat virtute et sapientia universos cuius contrarium tenet praedictus modus ponendi ideo narra qualiter respondetur ad ipsa magister ad illa quae cap inducuntur respondetur quod regulariter quando invenitur aliquis qui virtute et sapientia omnes alios superet et excellat ille praeferendus est in summum pontificem et regulariter peccant qui scienter talem dimittunt et essent merito potestate eligendi privandi et in hoc casu loquuntur auctoritates inductae quando autem non invenitur aliquis talis sed multi sunt similes et aequales secundum virtutem et sapientiam tunc non est eligendus talis cum nullus sit talis nec tamen propter hoc debet differri electio quousque inveniatur talis sed sufficit tunc unus aequalium vel similium in sapientia et virtute habendo respectum ad aliquid aliud quod aliquo modo suffragetur eidem ut eligatur discipulus quamvis istam responsionem ut puto intelligam tamen qualiter ista opinio auctoritates supra cap allegatas quae fortiter contra ipsam militare videntur exponit ignoro ideo breviter discurre per ipsas et dic quem intellectum habent de ipsis