# Benedictine rule, first ~10000 words # Last edited on 1999-07-26 22:13:17 by stolfi regula sancti benedicti obsculta o fili praecepta magistri et inclina aurem cordis tui et admonitionem pii patris libenter excipe et efficaciter comple ut ad eum per oboedientiae laborem redeas a quo per inoboedientiae desidiam recesseras ad te ergo nunc mihi sermo dirigitur quisquis abrenuntians propriis voluntatibus domino christo vero regi militaturus oboedientiae fortissima atque praeclara arma sumis in primis ut quicquid agendum inchoas bonum ab eo perfici instantissima oratione deposcas ut qui nos iam in filiorum dignatus est numero computare non debet aliquando de malis actibus nostris contristari ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis parendum est ut non solum iratus pater suos non aliquando filios exheredet sed nec ut metuendus dominus irritatus a malis nostris ut nequissimos servos perpetuam tradat ad poenam qui eum sequi noluerint ad gloriam exsurgamus ergo tandem aliquando excitante nos scriptura ac dicente hora est iam nos de somno surgere et apertis oculis nostris ad deificum lumen attonitis auribus audiamus divina cotidie clamans quid nos admonet vox dicens hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra et iterum qui habet aures audiendi audiat quid spiritus dicat ecclesiis et quid dicit venite filii audite me timorem domini docebo vos currite dum lumen vitae habetis ne tenebrae mortis vos comprehendant et quaerens dominus in multitudine populi cui haec clamat operarium suum iterum dicit quis est homo qui vult vitam et cupit videre dies bonos quod si tu audiens respondeas ego dicit tibi deus si vis habere veram et perpetuam vitam prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum deverte a malo et fac bonum inquire pacem et sequere eam et cum haec feceritis oculi mei super vos et aures meas ad preces vestras et antequam me invocetis dicam vobis ecce adsum quid dulcius nobis ab hac voce domini invitantis nos fratres carissimi ecce pietate sua demonstrat nobis dominus viam vitae succinctis ergo fide vel observantia bonorum actuum lumbis nostris per ducatum evangelii pergamus itinera eius ut mereamur eum qui nos vocavit in regnum suum videre in cuius regni tabernaculo si volumus habitare nisi illuc bonis actibus curritur minime pervenitur sed interrogemus cum propheta dominum dicentes ei domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo post hanc interrogationem fratres audiamus dominum respondentem et ostendentem nobis viam ipsius tabernaculi dicens qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua qui non fecit proximo suo malum qui opprobrium non accepit adversus proximum suum qui malignum diabolum aliqua suadentem sibi cum ipsa suasione sua a conspectibus cordis sui respuens deduxit ad nihilum et parvulos cogitatos eius tenuit et allisit ad christum qui timentes dominum de bona observantia sua non se reddunt elatos sed ipsa in se bona non a se posse sed a domino fieri existimantes operantem in se dominum magnificant illud cum propheta dicentes non nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam sicut nec paulus apostolus de praedicatione sua sibi aliquid imputavit dicens gratia dei sum id quod sum et iterum ipse dicit qui gloriatur in domino glorietur unde et dominus in evangelio ait qui audit verba mea haec et facit ea similabo eum viro sapienti qui aedificavit domum suam super petram venerunt flumina flaverunt venti et impegerunt in domum illam et non cecidit quia fundata erat super petram haec complens dominus exspectat nos cotidie his suis sanctis monitis factis nos respondere debere ideo nobis propter emendationem malorum huius vitae dies ad indutias relaxantur dicente apostolo an nescis quia patientia dei ad paenitentiam te adducit nam pius dominus dicit nolo mortem peccatoris sed convertatur et vivat cum ergo interrogassemus dominum fratres de habitatore tabernaculi eius audivimus habitandi praeceptum sed si compleamus habitatoris officium ergo praeparanda sunt corda nostra et corpora sanctae praeceptorum oboedientiae militanda et quod minus habet in nos natura possibile rogemus dominum ut gratiae suae iubeat nobis adiutorium ministrare et si fugientes gehennae poenas ad vitam volumus pervenire perpetuam dum adhuc vacat et in hoc corpore sumus et haec omnia per hanc lucis vitam vacat implere currendum et agendum est modo quod in perpetuo nobis expediat constituenda est ergo nobis dominici schola servitii in qua institutione nihil asperum nihil grave nos constituturos speramus sed et si quid paululum restrictius dictante aequitatis ratione propter emendationem vitiorum vel conservationem caritatis processerit non ilico pavore perterritus refugias viam salutis quae non est nisi angusto initio incipienda processu vero conversationis et fidei dilatato corde inenarrabili dilectionis dulcedine curritur via mandatorum dei ut ab ipsius numquam magisterio discedentes in eius doctrinam usque ad mortem in monasterio perseverantes passionibus christi per patientiam participemur ut et regno eius mereamur esse consortes amen monachorum quattuor esse genera manifestum est primum coenobitarum hoc est monasteriale militans sub regula vel abbate deinde secundum genus est anachoritarum id est eremitarum horum qui non conversationis fervore novicio sed monasterii probatione diuturna qui didicerunt contra diabolum multorum solacio iam docti pugnare et bene exstructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi securi iam sine consolatione alterius sola manu vel brachio contra vitia carnis vel cogitationum deo auxiliante pugnare sufficiunt tertium vero monachorum taeterrimum genus est sarabaitarum qui nulla regula approbati experientia magistra sicut aurum fornacis sed in plumbi natura molliti adhuc operibus servantes saeculo fidem mentiri deo per tonsuram noscuntur qui bini aut terni aut certe singuli sine pastore non dominicis sed suis inclusi ovilibus pro lege eis est desideriorum voluntas cum quicquid putaverint vel elegerint hoc dicunt sanctum et quod noluerint hoc putant non licere quartum vero genus est monachorum quod nominatur gyrovagum qui tota vita sua per diversas provincias ternis aut quaternis diebus per diversorum cellas hospitantur semper vagi et numquam stabiles et propriis voluntatibus et gulae illecebris servientes et per omnia deteriores sarabaitis de quorum omnium horum miserrima conversatione melius est silere quam loqui his ergo omissis ad coenobitarum fortissimum genus disponendum adiuvante domino veniamus abbas qui praeesse dignus est monasterio semper meminere debet quod dicitur et nomen maioris factis implere christi enim agere vices in monasterio creditur quando ipsius vocatur pronomine dicente apostolo accepistis spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus abba pater ideoque abbas nihil extra praeceptum domini quod sit debet aut docere aut constituere vel iubere sed iussio eius vel doctrina fermentum divinae iustitiae in discipulorum mentibus conspargatur memor semper abbas quia doctrinae suae vel discipulorum oboedientiae utrarumque rerum in tremendo iudicio dei facienda erit discussio sciatque abbas culpae pastoris incumbere quicquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire tantundem iterum erit ut si inquieto vel inoboedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa et morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita pastor eorum in iudicio domini absolutus dicat cum propheta domino iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi ipsi autem contemnentes spreverunt me et tunc demum inoboedientibus curae suae ovibus poena sit eis praevalens ipsa mors ergo cum aliquis suscipit nomen abbatis duplici debet doctrina suis praeesse discipulis id est omnia bona et sancta factis amplius quam verbis ostendat ut capacibus discipulis mandata domini verbis proponere duris corde vero et simplicioribus factis suis divina praecepta monstrare omnia vero quae discipulis docuerit esse contraria in suis factis indicet non agenda ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur ne quando illi dicat deus peccanti quare tu enarras iustitias meas et assumis testamentum meum per os tuum tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te et qui in fratris tui oculo festucam videbas in tuo trabem non vidisti non ab eo persona in monasterio discernatur non unus plus ametur quam alius nisi quem in bonis actibus aut oboedientia invenerit meliorem non convertenti ex servitio praeponatur ingenuus nisi alia rationabilis causa exsistat quod si ita iustitia dictante abbati visum fuerit et de cuiuslibet ordine id faciet sin alias propria teneant loca quia sive servus sive liber omnes in christo unum sumus et sub uno domino aequalem servitutis militiam baiulamus quia non est apud deum personarum acceptio solummodo in hac parte apud ipsum discernimur si meliores ab aliis in operibus bonis et humiles inveniamur ergo aequalis sit ab eo omnibus caritas una praebeatur in omnibus secundum merita disciplina in doctrina sua namque abbas apostolicam debet illam semper formam servare in qua dicit argue obsecra increpa id est miscens temporibus tempora terroribus blandimenta dirum magistri pium patris ostendat affectum id est indisciplinatos et inquietos debet durius arguere oboedientes autem et mites et patientes ut in melius proficiant obsecrare neglegentes et contemnentes ut increpat et corripiat admonemus neque dissimulet peccata delinquentium sed et mox ut coeperint oriri radicitus ea ut praevalet amputet memor periculi heli sacerdotis de silo et honestiores quidem atque intellegibiles animos prima vel secunda admonitione verbis corripiat improbos autem et duros ac superbos vel inoboedientes verberum vel corporis castigatio in ipso initio peccati coerceat sciens scriptum stultus verbis non corrigitur et iterum percute filium tuum virga et liberabis animam eius a morte meminere debet semper abbas quod est meminere quod dicitur et scire quia cui plus committitur plus ab eo exigitur sciatque quam difficilem et arduam rem suscipit regere animas et multorum servire moribus et alium quidem blandimentis alium vero increpationibus alium suasionibus et secundum uniuscuiusque qualitatem vel intellegentiam ita se omnibus conformet et aptet ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur verum in augmentatione boni gregis gaudeat ante omnia ne dissimulans aut parvipendens salutem animarum sibi commissarum ne plus gerat sollicitudinem de rebus transitoriis et terrenis atque caducis sed semper cogitet quia animas suscepit regendas de quibus et rationem redditurus est et ne causetur de minori forte substantia meminerit scriptum primum quaerite regnum dei et iustitiam eius et haec omnia adicientur vobis et iterum nihil deest timentibus eum sciatque quia qui suscipit animas regendas paret se ad rationem reddendam et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum agnoscat pro certo quia in die iudicii ipsarum omnium animarum est redditurus domino rationem sine dubio addita et suae animae et ita timens semper futuram discussionem pastoris de creditis ovibus cum de alienis ratiociniis cavet redditur de suis sollicitus et cum de monitionibus suis emendationem aliis sumministrat ipse efficitur a vitiis emendatus quotiens aliqua praecipua agenda sunt in monasterio convocet abbas omnem congregationem et dicat ipse unde agitur et audiens consilium fratrum tractet apud se et quod utilius iudicaverit faciat ideo autem omnes ad consilium vocari diximus quia saepe iuniori dominus revelat quod melius est sic autem dent fratres consilium cum omni humilitatis subiectione et non praesumant procaciter defendere quod eis visum fuerit et magis in abbatis pendat arbitrio ut quod salubrius esse iudicaverit ei cuncti oboediant sed sicut discipulos convenit oboedire magistro ita et ipsum provide et iuste condecet cuncta disponere in omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam neque ab ea temere declinetur a quoquam nullus in monasterio proprii sequatur cordis voluntatem neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve aut foris monasterium contendere quod si praesumpserit regulari disciplinae subiaceat ipse tamen abbas cum timore dei et observatione regulae omnia faciat sciens se procul dubio de omnibus iudiciis suis aequissimo iudici deo rationem redditurum si qua vero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus seniorum tantum utatur consilio sicut scriptum est omnia fac cum consilio et post factum non paeniteberis in primis dominum deum diligere ex toto corde tota anima tota virtute deinde proximum tamquam seipsum deinde non occidere non adulterare non facere furtum non concupiscere non falsum testimonium dicere honorare omnes homines et quod sibi quis fieri non vult alio ne faciat abnegare semetipsum sibi ut sequatur christum corpus castigare delicias non amplecti ieiunium amare pauperes recreare nudum vestire infirmum visitare mortuum sepelire in tribulatione subvenire dolentem consolari saeculi actibus se facere alienum nihil amori christi praeponere iram non perficere iracundiae tempus non reservare dolum in corde non tenere pacem falsam non dare caritatem non derelinquere non iurare ne forte periuret veritatem ex corde et ore proferre malum pro malo non reddere iniuriam non facere sed et factas patienter sufferre inimicos diligere maledicentes se non remaledicere sed magis benedicere persecutionem pro iustitia sustinere non esse superbum non vinolentum non multum edacem non somnulentum non pigrum non murmuriosum non detractorem spem suam deo committere bonum aliquid in se cum viderit deo applicet non sibi malum vero semper a se factum sciat et sibi reputet diem iudicii timere gehennam expavescere vitam aeternam omni concupiscentia spiritali desiderare mortem cotidie ante oculos suspectam habere actus vitae suae omni hora custodire in omni loco deum se respicere pro certo scire cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad christum allidere et seniori spiritali patefacere os suum a malo vel pravo eloquio custodire multum loqui non amare verba vana aut risui apta non loqui risum multum aut excussum non amare lectiones sanctas libenter audire orationi frequenter incumbere mala sua praeterita cum lacrimis vel gemitu cotidie in oratione deo confiteri de ipsis malis de cetero emendare desideria carnis non efficere voluntatem propriam odire praeceptis abbatis in omnibus oboedire etiam si ipse aliter quod absit agat memores illud dominicum praeceptum quae dicunt facite quae autem faciunt facere nolite non velle dici sanctum antequam sit sed prius esse quod verius dicatur praecepta dei factis cotidie adimplere castitatem amare nullum odire zelum non habere invidiam non exercere contentionem non amare elationem fugere et seniores venerare iuniores diligere in christi amore pro inimicis orare cum discordante ante solis occasum in pacem redire et de dei misericordia numquam desperare ecce haec sunt instrumenta artis spiritalis quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta et in die iudicii reconsignata illa merces nobis a domino recompensabitur quam ipse promisit quod oculus non vidit nec auris audivit quae praeparauit deus his qui diligunt illum officina vero ubi haec omnia diligenter operemur claustra sunt monasterii et stabilitas in congregatione primus humilitatis gradus est oboedientia sine mora haec convenit his qui nihil sibi a christo carius aliquid existimant propter servitium sanctum quod professi sunt seu propter metum gehennae vel gloriam vitae aeternae mox aliquid imperatum a maiore fuerit ac si divinitus imperetur moram pati nesciant in faciendo de quibus dominus dicit obauditu auris oboedivit mihi et item dicit doctoribus qui vos audit me audit ergo hi tales relinquentes statim quae sua sunt et voluntatem propriam deserentes mox exoccupatis manibus et quod agebant imperfectum relinquentes vicino oboedientiae pede iubentis vocem factis sequuntur et veluti uno momento praedicta magistri iussio et perfecta discipuli opera in velocitate timoris dei ambae res communiter citius explicantur quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit ideo angustam viam arripiunt unde dominus dicit angusta via est quae ducit ad vitam ut non suo arbitrio viventes vel desideriis suis et voluptatibus oboedientes sed ambulantes alieno iudicio et imperio in coenobiis degentes abbatem sibi praeesse desiderant sine dubio hi tales illam domini imitantur sententiam qua dicit non veni facere voluntatem meam sed eius qui misit me sed haec ipsa oboedientia tunc acceptabilis erit deo et dulcis hominibus si quod iubetur non trepide non tarde non tepide aut cum murmurio vel cum responso nolentis efficiatur quia oboedientia quae maioribus praebetur deo exhibetur ipse enim dixit qui vos audit me audit et cum bono animo a discipulis praeberi oportet quia hilarem datorem diligit deus nam cum malo animo si oboedit discipulus et non solum ore sed etiam in corde si murmuraverit etiam si impleat iussionem tamen acceptum iam non erit deo qui cor eius respicit murmurantem et pro tali facto nullam consequitur gratiam immo poenam murmurantium incurrit si non cum satisfactione emendaverit faciamus quod ait propheta dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam obmutui et humiliatus sum et silui a bonis hic ostendit propheta si a bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem debet taceri quanto magis a malis verbis propter poenam peccati debet cessari ergo quamvis de bonis et sanctis et aedificationum eloquiis perfectis discipulis propter taciturnitatis gravitatem rara loquendi concedatur licentia quia scriptum est in multiloquio non effugies peccatum et alibi mors et vita in manibus linguae nam loqui et docere magistrum condecet tacere et audire discipulum convenit et ideo si qua requirenda sunt a priore cum omni humilitate et subiectione reverentiae requirantur scurrilitates vero vel verba otiosa et risum moventia aeterna clausura in omnibus locis damnamus et ad talia eloquia discipulum aperire os non permittimus clamat nobis scriptura divina fratres dicens omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur cum haec ergo dicit ostendit nobis omnem exaltationem genus esse superbiae quod se cavere propheta indicat dicens domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me sed quid si non humiliter sentiebam si exaltavi animam meam sicut ablactatum super matrem suam ita retribues in animam meam unde fratres si summae humilitatis volumus culmen attingere et ad exaltationem illam caelestem ad quam per praesentis vitae humilitatem ascenditur volumus velociter pervenire actibus nostris ascendentibus scala illa erigenda est quae in somnio lacob apparuit per quam ei descendentes et ascendentes angeli monstrabantur non aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis intellegitur nisi exaltatione descendere et humilitate ascendere scala vero ipsa erecta nostra est vita in saeculo quae humiliato corde a domino erigatur ad caelum latera enim eius scalae dicimus nostrum esse corpus et animam in qua latera diversos gradus humilitatis vel disciplinae evocatio divina ascendendo inseruit primus itaque humilitatis gradus est si timorem dei sibi ante oculos semper ponens oblivionem omnino fugiat et semper sit memor omnia quae praecepit deus ut qualiter et contemnentes deum gehenna de peccatis incendat et vita aeterna quae timentibus deum praeparata est animo suo semper evolvat et custodiens se omni hora a peccatis et vitiis id est cogitationum linguae manuum pedum vel voluntatis propriae sed et desideria carnis aestimet se homo de caelis a deo semper respici omni hora et facta sua omni loco ab aspectu divinitatis videri et ab angelis omni hora renuntiari demonstrans nobis hoc propheta cum in cogitationibus nostris ita deum semper praesentem ostendit dicens scrutans corda et renes deus et item dominus nouit cogitationes hominum et item dicit intellexisti cogitationes meas a longe et quia cogitatio hominis confitebitur tibi nam ut sollicitus sit circa cogitationes suas perversas dicat semper utilis frater in corde suo tunc ero immaculatus coram eo si observavero me ab iniquitate mea voluntatem vero propriam ita facere prohibemur cum dicit scriptura nobis et a voluntatibus tuis avertere et item rogamus deum in oratione ut fiat illius voluntas in nobis docemur ergo merito nostram non facere voluntatem cum cavemus illud quod dicit sancta scriptura sunt viae quae putantur ab hominibus rectae quarum finis usque ad profundum inferni demergit et cum item pavemus illud quod de neglegentibus dictum est corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis in desideriis vero carnis ita nobis deum credamus semper esse praesentem cum dicit propheta domino ante te est omne desiderium meum cavendum ergo ideo malum desiderium quia mors secus introitum delectationis posita est unde scriptura praecepit dicens post concupiscentias tuas non eas ergo si oculi domini speculantur bonos et malos et dominus de caelo semper respicit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens deum et si ab angelis nobis deputatis cotidie die noctuque domino factorum nostrorum opera nuntiantur cavendum est ergo omni hora fratres sicut dicit in psalmo propheta ne nos declinantes in malo et inutiles factos aliqua hora aspiciat deus et parcendo nobis in hoc tempore quia pius est et exspectat nos converti in melius ne dicat nobis in futuro haec fecisti et tacui secundus humilitatis gradus est si propriam quis non amans voluntatem desideria sua non delectetur implere sed vocem illam domini factis imitetur dicentis non veni facere voluntatem meam sed eius qui me misit item dicit scriptura voluntas habet poenam et necessitas parit coronam tertius humilitatis gradus est ut quis pro dei amore omni oboedientia se subdat maiori imitans dominum de quo dicit apostolus factus oboediens usque ad mortem quartus humilitatis gradus est si in ipsa oboedientia duris et contrariis rebus vel etiam quibuslibet irrogatis iniuriis tacite conscientia patientiam amplectatur et sustinens non lassescat vel discedat dicente scriptura qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit item confortetur cor tuum et sustine dominum et ostendens fidelem pro domino universa etiam contraria sustinere debere dicit ex persona sufferentium propter te morte afficimur tota die aestimati sumus ut oves occisionis et securi de spe retributionis divinae subsequuntur gaudentes et dicentes sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos et item alio loco scriptura probasti nos deus igne nos examinasti sicut igne examinatur argentum induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro et ut ostendat sub priore debere nos esse subsequitur dicens imposuisti homines super capita nostra sed et praeceptum domini in adversis et iniuriis per patientiam adimplentes qui percussi in maxillam praebent et aliam auferenti tunicam dimittunt et pallium angariati miliario vadunt duo cum paulo apostolo falsos fratres sustinent et persecutionem sustinent et maledicentes se benedicent quintus humilitatis gradus est si omnes cogitationes malas cordi suo advenientes vel mala a se absconse commissa per humilem confessionem abbatem non celaverit suum hortans nos de hac re scriptura dicens revela ad dominum viam tuam et spera in eum et item dicit confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius et item propheta delictum meum cognitum tibi feci et iniustitias meas non operui dixi pronuntiabo adversum me iniustias meas domino et tu remisisti impietatem cordis mei sextus humilitatis gradus est si omni vilitate vel extremitate contentus sit monachus et ad omnia quae sibi iniunguntur velut operarium malum se iudicet et indignum dicens sibi cum propheta ad nihilum redactus sum et nescivi ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum septimus humilitatis gradus est si omnibus se inferiorem et viliorem non solum sua lingua pronuntiet sed etiam intimo cordis credat affectu humilians se et dicens cum propheta ego autem sum uermis et non homo opprobrium hominum et abiectio plebis exaltatus sum et humiliatus et confusus et item bonum mihi quod humiliasti me ut discam mandata tua octavus humilitatis gradus est si nihil agat monachus nisi quod communis monasterii regula vel maiorum cohortantur exempla nonus humilitatis gradus est si linguam ad loquendum prohibeat monachus et taciturnitatem habens usque ad interrogationem non loquatur monstrante scriptura quia in multiloquio non effugitur peccatum et quia vir linguosus non dirigitur super terram decimus humilitatis gradus est si non sit facilis ac promptus in risu quia scriptum est stultus in risu exaltat vocem suam undecimus humilitatis gradus est si cum loquitur monachus leniter et sine risu humiliter cum gravitate vel pauca verba et rationabilia loquatur et non sit clamosus in voce sicut scriptum est sapiens verbis innotescit paucis duodecimus humilitatis gradus est si non solum corde monachus sed etiam ipso corpore humilitatem videntibus se semper indicet id est in opere dei in oratorio in monasterio in horto in via in agro vel ubicumque sedens ambulans vel stans inclinato sit semper capite defixis in terram aspectibus reum se omni hora de peccatis suis aestimans iam se tremendo iudicio repraesentari aestimet dicens sibi in corde semper illud quod publicanus ille evangelicus fixis in terram oculis dixit domine non sum dignus ego peccator levare oculos meos ad caelos et item cum propheta incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque ergo his omnibus humilitatis gradibus ascensis monachus mox ad caritatem dei perveniet illam quae perfecta foris mittit timorem per quam universa quae prius non sine formidine observabat absque ullo labore velut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire non iam timore gehennae sed amore christi et consuetudine ipsa bona et delectatione virtutum quae dominus iam in operarium suum mundum a vitiis et peccatis spiritu sancto dignabitur demonstrare hiemis tempore id est a kalendas novembres usque in pascha iuxta considerationem rationis octava hora noctis surgendum est ut modice amplius de media nocte pausetur et iam digesti surgant quod vero restat post vigilias a fratribus qui psalterii vel lectionum aliquid indigent meditationi inserviatur a pascha autem usque ad supradictas novembres sic temperetur hora ut vigiliarum agenda parvissimo intervallo quo fratres ad necessaria naturae exeant mox matutini qui incipiente luce agendi sunt subsequantur hiemis tempore suprascripto in primis versu tertio dicendum domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam cui subiungendus est tertius psalmus et gloria post hunc psalmum nonagesimum quartum cum antiphona aut certe decantandum inde sequatur ambrosianum deinde sex psalmi cum antiphonas quibus dictis dicto versu benedicat abbas et sedentibus omnibus in scamnis legantur vicissim a fratribus in codice super analogium tres lectiones inter quas et tria responsoria cantentur duo responsoria sine gloria dicantur post tertiam vero lectionem qui cantat dicat gloriam quam dum incipit cantor dicere mox omnes de sedilia sua surgant ob honorem et reverentiam sanctae trinitatis codices autem legantur in vigiliis divinae auctoritatis tam veteris testamenti quam novi sed et expositiones earum quae a nominatis et orthodoxis catholicis patribus factae sunt post has vero tres lectiones cum responsoria sua sequantur reliqui sex psalmi cum alleluia canendi post hos lectio apostoli sequatur ex corde recitanda et versus et supplicatio litaniae id est kyrie eleison et sic finiantur vigiliae nocturnae a pascha autem usque ad kalendas novembres omnis ut supra dictum est psalmodiae quantitas teneatur excepto quod lectiones in codice propter brevitatem noctium minime legantur sed pro ipsis tribus lectionibus una de veteri testamento memoriter dicatur quam brevis responsorius subsequatur et reliqua omnia ut dictum est impleantur id est ut numquam minus a duodecim psalmorum quantitate ad vigilias nocturnas dicantur exceptis tertio et nonagesimo quarto psalmo dominico die temperius surgatur ad vigilias in quibus vigiliis teneatur mensura id est modulatis ut supra disposuimus sex psalmis et versu residentibus cunctis disposite et per ordinem in subselliis legantur in codice ut supra diximus quattuor lectiones cum responsoriis suis ubi tantum in quarto responsorio dicatur a cantante gloria quam dum incipit mox omnes cum reverentia surgant post quibus lectionibus sequantur ex ordine alii sex psalmi cum antiphonas sicut anteriores et versu post quibus iterum legantur aliae quattuor lectiones cum responsoriis suis ordine quo supra post quibus dicantur tria cantica de prophetarum quas instituerit abbas quae cantica cum alleluia psallantur dicto etiam versu et benedicente abbate legantur aliae quattuor lectiones de novo testamento ordine quo supra post quartum autem responsorium incipiat abbas hymnum te deum laudamus quo perdicto legat abbas lectionem de evangelia cum honore et timore stantibus omnibus qua perlecta respondeant omnes amen et subsequatur mox abbas hymnum te decet laus et data benedictione incipiant matutinos qui ordo vigiliarum omni tempore tam aestatis quam hiemis aequaliter in die dominico teneatur nisi forte quod absit tardius surgant aliquid de lectionibus breviandum est aut responsoriis quod tamen omnino caveatur ne proveniat quod si contigerit digne inde satisfaciat deo in oratorio per cuius evenerit neglectum in matutinis dominico die in primis dicatur sexagesimus sextus psalmus sine antiphona in directum post quem dicatur quinquagesimus cum alleluia post quem dicatur centesimus septimus decimus et sexagesimus secundus inde benedictiones et laudes lectionem de apocalypsis una ex corde et responsorium ambrosianum versu canticum de evangelia litania et completum est diebus autem privatis matutinorum sollemnitas ita agatur id est ut sexagesimus sextus psalmus dicatur sine antiphona subtrahendo modice sicut dominica ut omnes occurrant ad quinquagesimum qui cum antiphona dicatur post quem alii duo psalmi dicantur secundum consuetudinem id est secunda feria quintum et tricesimum quintum tertia feria quadragesimum secundum et quinquagesimum sextum quarta feria sexagesimum tertium et sexagesimum quartum quinta feria octogesimum septimum et octogesimum nonum sexta feria septuagesimum quintum et nonagesimum primum sabbatorum autem centesimum quadragesimum secundum et canticum deuteronomium qui dividatur in duas glorias nam ceteris diebus canticum unumquemque die suo ex prophetis sicut psallit ecclesia romana dicantur post haec sequantur laudes deinde lectio una apostoli memoriter recitanda responsorium ambrosianum versu canticum de evangelia litania et completum est plane agenda matutina vel vespertina non transeat aliquando nisi in ultimo per ordinem oratio dominica omnibus audientibus dicatur a priore propter scandalorum spinas quae oriri solent ut conventi per ipsius orationis sponsionem qua dicunt dimitte nobis sicut et nos dimittimus purgent se ab huiusmodi vitio ceteris vero agendis ultima pars eius orationis dicatur ut ab omnibus respondeatur sed libera nos a malo in sanctorum vero festivitatibus vel omnibus sollemnitatibus sicut diximus dominico die agendum ita agatur excepto quod psalmi aut antiphonae vel lectiones ad ipsum diem pertinentes dicantur modus autem suprascriptus teneatur a sanctum pascha usque pentecosten sine intermissione dicatur alleluia tam in psalmis quam in responsoriis a pentecosten autem usque caput quadragesimae omnibus noctibus cum sex posterioribus psalmis tantum ad nocturnos dicatur omni vero dominica extra quadragesima cantica matutinos prima tertia sexta nonaque cum alleluia dicatur vespera vero iam antiphona responsoria vero numquam dicantur cum alleluia nisi a pascha usque pentecosten ut ait propheta septies in die laudem dixi tibi qui septenarius sacratus numerus a nobis sic implebitur si matutino primae tertiae sextae nonae vesperae completoriique tempore nostrae servitutis officia persolvamus quia de his diurnis horis dixit septies in die laudem dixi tibi nam de nocturnis vigiliis idem ipse propheta ait media nocte surgebam ad confitendum tibi ergo his temporibus referamus laudes creatori nostro super iudicia iustitiae suae id est matutinis prima tertia sexta nona vespera completorios et nocte surgamus ad confitendum ei iam de nocturnis vel matutinis digessimus ordinem psalmodiae nunc de sequentibus horis videamus prima hora dicantur psalmi tres singillatim et non sub una gloria hymnum eiusdem horae post versum deus in adiutorium antequam psalmi incipiantur post expletionem vero trium psalmorum recitetur lectio una versu et kyrie eleison et missas tertia vero sexta et nona item eo ordine celebretur oratio id est versu hymnos earundem horarum ternos psalmos lectionem et versu kyrie eleison et missas si maior congregatio fuerit cum antiphonas si vero minor in directum psallantur vespertina autem synaxis quattuor psalmis cum antiphonis terminetur post quibus psalmis lectio recitanda est inde responsorium ambrosianum versu canticum de evangelia litania et oratione dominica fiant missae completorios autem trium psalmorum dictione terminentur qui psalmi directanei sine antiphona dicendi sunt post quos hymnum eiusdem horae lectionem unam versu kyrie eleison et benedictione missae fiant in primis dicatur versu deus in adiutorium meum intende domine ad adiuvandum me festina gloria inde hymnum uniuscuiusque horae deinde prima hora dominica dicenda quattuor capitula psalmi centesimi octavi decimi reliquis vero horis id est tertia sexta vel nona terna capitula suprascripti psalmi centesimi octavi decimi dicantur ad primam autem secundae feriae dicantur tres psalmi id est primus secundus et sextus et ita per singulos dies ad primam usque dominica dicantur per ordinem terni psalmi usque nonum decimum psalmum ita sane ut nonus psalmus et septimus decimus partiantur in binos et sic fit ut ad vigilias dominica semper a vicesimo incipiatur ad tertiam vero sextam nonamque secundae feriae novem capitula quae residua sunt de centesimo octavo decimo ipsa terna per easdem horas dicantur expenso ergo psalmo centesimo octavo decimo duobus diebus id est dominico et secunda feria tertia feria iam ad tertiam sextam vel nonam psallantur terni psalmi a centesimo nono decimo usque centesimo vicesimo septimo id est psalmi novem quique psalmi semper usque dominica per easdem horas itidem repetantur hymnorum nihilominus lectionum vel versuum dispositionem uniformem cunctis diebus servatam et ita scilicet semper dominica a centesimo octavo decimo incipietur vespera autem cotidie quattuor psalmorum modulatione canatur qui psalmi incipiantur a centesimo nono usque centesimo quadragesimo septimo exceptis his qui in diversis horis ex eis sequestrantur id est a centesimo septimo decimo usque centesimo vicesimo septimo et centesimo tricesimo tertio et centesimo quadragesimo secundo reliqui omnes in vespera dicendi sunt et quia minus veniunt tres psalmi ideo dividendi sunt qui ex numero suprascripto fortiores inveniuntur id est centesimum tricesimum octavum et centesimum quadragesimum tertium et centesimum quadragesimum quartum centesimus vero sextus decimus quia parvus est cum centesimo quinto decimo coniungatur digesto ergo ordine psalmorum vespertinorum reliqua id est lectionem responsum hymnum versum vel canticum sicut supra taxavimus impleatur ad completorios vero cotidie idem psalmi repetantur id est quartum nonagesimum et centesimum tricesimum tertium disposito ordine psalmodiae diurnae reliqui omnes psalmi qui supersunt aequaliter dividantur in septem noctium vigilias partiendo scilicet qui inter eos prolixiores sunt psalmi et duodecim per unamquamque constituens noctem hoc praecipue commonentes ut si cui forte haec distributio psalmorum displicuerit ordinet si melius aliter iudicaverit dum omnimodis id adtendat ut omni hebdomada psalterium ex integro numero centum quinquaginta psalmorum psallantur et dominico die semper a caput reprehendatur ad vigilias quia nimis inertem devotionis suae servitium ostendunt monachi qui minus a psalterio cum canticis consuetudinariis per septimanae circulum psallunt dum quando legamus sanctos patres nostros uno die hoc strenue implesse quod nos tepidi utinam septimana integra persolvamus ubique credimus divinam esse praesentiam et oculos domini in omni loco speculari bonos et malos maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus cum ad opus divinum assistimus ideo semper memores simus quod ait propheta servite domino in timore et iterum psallite sapienter et in conspectu angelorum psallam tibi ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu divinitatis et angelorum eius esse et sic stemus ad psallendum ut mens nostra concordet voci nostrae si cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere non praesumimus nisi cum humilitate et reverentia quanto magis domino deo universorum cum omni humilitate et puritatis devotione supplicandum est et non in multiloquio sed in puritate cordis et compunctione lacrimarum nos exaudiri sciamus et ideo brevis debet esse et pura oratio nisi forte ex affectu inspirationis divinae gratiae protendatur in conventu tamen omnino brevietur oratio et facto signo a priore omnes pariter surgant si maior fuerit congregatio eligantur de ipsis fratres boni testimonii et sanctae conversationis et constituantur decani qui sollicitudinem gerant super decanias suas in omnibus secundum mandata dei et praecepta abbatis sui qui decani tales eligantur in quibus securus abbas partiat onera sua et non eligantur per ordinem sed secundum vitae meritum et sapientiae doctrinam quique decani si ex eis aliqua forte quis inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis correptus semel et iterum atque tertio si emendare noluerit deiciatur et alter in loco eius qui dignus est surrogetur et de praeposito eadem constituimus singuli per singula lecta dormiant lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem abbatis sui accipiant si potest fieri omnes in uno loco dormiant sin autem multitudo non sinit deni aut viceni cum senioribus qui super eos solliciti sint pausent candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane vestiti dormiant et cincti cingellis aut funibus ut cultellos suos ad latus suum non habeant dum dormiunt ne forte per somnum vulnerent dormientem et ut parati sint monachi semper et facto signo absque mora surgentes festinent invicem se praevenire ad opus dei cum omni tamen gravitate et modestia adulescentiores fratres iuxta se non habeant lectos sed permixti cum senioribus surgentes vero ad opus dei invicem se moderate cohortentur propter somnulentorum excusationes si quis frater contumax aut inoboediens aut superbus aut murmurans vel in aliquo contrarius exsistens sanctae regulae et praeceptis seniorum suorum contemptor repertus fuerit hic secundum domini nostri praeceptum admoneatur semel et secundo secrete a senioribus suis si non emendaverit obiurgetur publice coram omnibus si vero neque sic correxerit si intellegit qualis poena sit excommunicationi subiaceat sin autem improbus est vindictae corporali subdatur secundum modum culpae et excommunicationis vel disciplinae mensura debet extendi qui culparum modus in abbatis pendat iudicio si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur a mensae participatione privetur privati autem a mensae consortio ista erit ratio ut in oratorio psalmum aut antiphonam non imponat neque lectionem recitet usque ad satisfactionem refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat ut si verbi gratia fratres reficiunt sexta hora ille frater nona si fratres nona ille vespera usque dum satisfactione congrua veniam consequatur is autem frater qui gravioris culpae noxa tenetur suspendatur a mensa simul ab oratorio nullus ei fratrum in nullo iungatur consortio nec in colloquio solus sit ad opus sibi iniunctum persistens in paenitentiae luctu sciens illam terribilem apostoli sententiam dicentis traditum eiusmodi hominem in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die domini cibi autem refectionem solus percipiat mensura vel hora qua praeviderit abbas ei competere nec a quoquam benedicatur transeunte nec cibum quod ei datur si quis frater praesumpserit sine iussione abbatis fratri excommunicato quolibet modo se iungere aut loqui cum eo vel mandatum ei dirigere similem sortiatur excommunicationis vindictam omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres quia non est opus sanis medicus sed male habentibus et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus immittere senpectas id est seniores sapientes fratres qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem et provocent ad humilitatis satisfactionem et consolentur eum ne abundantiori tristitia absorbeatur sed sicut ait item apostolus confirmetur in eo caritas et oretur pro eo ab omnibus magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni sagacitate et industria currere ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum non super sanas tyrannidem et metuat prophetae comminationem per quam dicit deus quod crassum videbatis assumebatis et quod debile erat proiciebatis et pastoris boni pium imitetur exemplum qui relictis nonaginta novem ovibus in montibus abiit unam ovem quae erraverat quaerere cuius infirmitati in tantum compassus est ut eam in sacris humeris suis dignaretur imponere et sic reportare ad gregem si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa si etiam excommunicatus non emendaverit acrior ei accedat correptio id est ut verberum vindicta in eum procedant quod si nec ita correxerit aut forte quod absit in superbia elatus etiam defendere voluerit opera sua tunc abbas faciat quod sapiens medicus si exhibuit fomenta si unguenta adhortationum si medicamina scripturarum divinarum si ad ultimum ustionem excommunicationis vel plagarum virgae et iam si viderit nihil suam praevalere industriam adhibeat etiam quod maius est suam et omnium fratrum pro eo orationem ut dominus qui omnia potest operetur salutem circa infirmum fratrem quod si nec isto modo sanatus fuerit tunc iam utatur abbas ferro abscisionis ut ait apostolus auferte malum ex vobis et iterum infidelis si discedit discedat ne una ovis morbida omnem gregem contagiet frater qui proprio vitio egreditur de monasterio si reverti voluerit spondeat prius omnem emendationem pro quo egressus est et sic in ultimo gradu recipiatur ut ex hoc eius humilitas comprobetur quod si denuo exierit usque tertio ita recipiatur iam postea sciens omnem sibi reversionis aditum denegari omnis aetas vel intellectus proprias debet habere mensuras ideoque quotiens pueri vel adulescentiores aetate aut qui minus intellegere possunt quanta poena sit excommunicationis hi tales dum delinquunt aut ieiuniis nimiis affligantur aut acris verberibus coerceantur ut sanentur cellararius monasterii eligatur de congregatione sapiens maturis moribus sobrius non multum edax non elatus non turbulentus non iniuriosus non tardus non prodigus sed timens deum qui omni congregationi sit sicut pater curam gerat de omnibus sine iussione abbatis nihil faciat quae iubentur custodiat fratres non contristet si quis frater ab eo forte aliqua irrationabiliter postulat non spernendo eum contristet sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget animam suam custodiat memor semper illud apostolicum quia qui bene ministraverit gradum bonum sibi acquirit infirmorum infantum hospitum pauperumque cum omni sollicitudine curam gerat sciens sine dubio quia pro his omnibus in die iudicii rationem redditurus est omnia vasa monasterii cunctamque substantiam ac si altaris vasa sacrata conspiciat nihil ducat neglegendum neque avaritiae studeat neque prodigus sit et stirpator substantiae monasterii sed omnia mensurate faciat et secundum iussionem abbatis humilitatem ante omnia habeat et cui substantia non est quod tribuatur sermo responsionis porrigatur bonus ut scriptum est sermo bonus super datum optimum omnia quae ei iniunxerit abbas ipsa habeat sub cura sua a quibus eum prohibuerit non praesumat fratribus constitutam annonam sine aliquo typho vel mora offerat ut non scandalizentur memor divini eloquii quid mereatur qui scandalizaverit unum de pusillis si congregatio maior fuerit solacia ei dentur a quibus adiutus et ipse aequo animo impleat officium sibi commissum horis competentibus dentur quae danda sunt et petantur quae petenda sunt ut nemo perturbetur neque contristetur in domo dei substantia monasterii in ferramentis vel vestibus seu quibuslibet rebus praevideat abbas fratres de quorum vita et moribus securus sit et eis singula ut utile iudicaverit consignet custodienda atque recolligenda ex quibus abbas brevem teneat ut dum sibi in ipsa assignata fratres vicissim succedunt sciat quid dat aut quid recipit si quis autem sordide aut neglegenter res monasterii tractaverit corripiatur si non emendaverit disciplinae regulari subiaceat praecipue hoc vitium radicitus amputandum est de monasterio ne quis praesumat aliquid dare aut accipere sine iussione abbatis neque aliquid habere proprium nullam omnino rem neque codicem neque tabulas neque graphium sed nihil omnino quippe quibus nec corpora sua nec voluntates licet habere in propria voluntate omnia vero necessaria a patre sperare monasterii nec quicquam liceat habere quod abbas non dederit aut permiserit omniaque omnium sint communia ut scriptum est ne quisquam suum aliquid dicat vel praesumat quod si quisquam huic nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari admoneatur semel et iterum si non emendaverit correptioni subiaceat sicut scriptum est dividebatur singulis prout cuique opus erat ubi non dicimus ut personarum quod absit acceptio sit sed infirmitatum consideratio ubi qui minus indiget agat deo gratias et non contristetur qui vero plus indiget humilietur pro infirmitate non extollatur pro misericordia et ita omnia membra erunt in pace ante omnia ne murmurationis malum pro qualicumque causa in aliquo qualicumque verbo vel significatione appareat quod si deprehensus fuerit districtiori disciplinae subdatur fratres sibi invicem serviant ut nullus excusetur a coquinae officio nisi aut aegritudo aut in causa gravis utilitatis quis occupatus fuerit quia exinde maior merces et caritas acquiritur imbecillibus autem procurentur solacia ut non cum tristitia hoc faciant sed habeant omnes solacia secundum modum congregationis aut positionem loci si maior congregatio fuerit cellararius excusetur a coquina vel si qui ut diximus maioribus utilitatibus occupantur ceteri sibi sub caritate invicem serviant egressurus de septimana sabbato munditias faciat lintea cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt lavent pedes vero tam ipse qui egreditur quam ille qui intraturus est omnibus lavent vasa ministerii sui munda et sana cellarario reconsignet qui cellararius item intranti consignet ut sciat quod dat aut quod recipit septimanarii autem ante unam horam refectionis accipiant super statutam annonam singulas biberes et panem ut hora refectionis sine murmuratione et gravi labore serviant fratribus suis in diebus tamen sollemnibus usque ad missas sustineant intrantes et exeuntes hebdomadarii in oratorio mox matutinis finitis dominica omnibus genibus provolvantur postulantes pro se orari egrediens autem de septimana dicat hunc versum benedictus es domine deus qui adiuvasti me et consolatus es me quo dicto tertio accepta benedictione egrediens subsequatur ingrediens et dicat deus in adiutorium meum intende domine ad adiuvandum me festina et hoc idem tertio repetatur ab omnibus et accepta benedictione ingrediatur infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est ut sicut revera christo ita eis serviatur quia ipse dixit infirmus fui et visitastis me et quod fecistis uni de his minimis mihi fecistis sed et ipsi infirmi considerent in honorem dei sibi servire et non superfluitate sua contristent fratres suos servientes sibi qui tamen patienter portandi sunt quia de talibus copiosior merces acquiritur ergo cura maxima sit abbati ne aliquam neglegentiam patiantur quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata et servitor timens deum et diligens ac sollicitus balnearum usus infirmis quotiens expedit offeratur sanis autem et maxime iuvenibus tardius concedatur sed et carnium esus infirmis omnino debilibus pro reparatione concedatur at ubi meliorati fuerunt a carnibus more solito omnes abstineant curam autem maximam habeat abbas ne a cellarariis aut a servitoribus neglegantur infirmi et ipsum respicit quicquid a discipulis delinquitur licet ipsa natura humana trahatur ad misericordiam in his aetatibus senum videlicet et infantum tamen et regulae auctoritas eis prospiciat consideretur semper in eis imbecillitas et ullatenus eis districtio regulae teneatur in alimentis sed sit in eis pia consideratio et praeveniant horas canonicas mensis fratrum lectio deesse non debet nec fortuito casu qui arripuerit codicem legere ibi sed lecturus tota hebdomada dominica ingrediatur qui ingrediens post missas et communionem petat ab omnibus pro se orari ut avertat ab ipso deus spiritum elationis et dicatur hic versus in oratorio tertio ab omnibus ipso tamen incipiente domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam et sic accepta benedictione ingrediatur ad legendum et summum fiat silentium ut nullius mussitatio vel vox nisi solius legentis ibi audiatur quae vero necessaria sunt comedentibus et bibentibus sic sibi vicissim ministrent fratres ut nullus indigeat petere aliquid si quid tamen opus fuerit sonitu cuiuscumque signi potius petatur quam voce nec praesumat ibi aliquis de ipsa lectione aut aliunde quicquam requirere ne detur occasio nisi forte prior pro aedificatione voluerit aliquid breviter dicere frater autem lector hebdomadarius accipiat mixtum priusquam incipiat legere propter communionem sanctam et ne forte grave sit ei ieiunium sustinere postea autem cum coquinae hebdomadariis et servitoribus reficiat fratres autem non per ordinem legant aut cantent sed qui aedificant audientes sufficere credimus ad refectionem cotidianam tam sextae quam nonae omnibus mensis cocta duo pulmentaria propter diversorum infirmitatibus ut forte qui ex illo non potuerit edere ex alio reficiatur ergo duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant et si fuerit unde poma aut nascentia leguminum addatur et tertium panis libra una propensa sufficiat in die sive una sit refectio sive prandii et cenae quod si cenaturi sunt de eadem libra tertia pars a cellarario servetur reddenda cenandis quod si labor forte factus fuerit maior in arbitrio et potestate abbatis erit si expediat aliquid augere remota prae omnibus crapula et ut numquam surripiat monacho indigeries quia nihil sic contrarium est omni christiano quomodo crapula sicut ait dominus noster videte ne graventur corda vestra crapula pueris vero minori aetate non eadem servetur quantitas sed minor quam maioribus servata in omnibus parcitate carnium vero quadrupedum omnimodo ab omnibus abstineatur comestio praeter omnino debiles aegrotos unusquisque proprium habet donum ex deo alius sic alius vero sic et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus aliorum constituitur tamen infirmorum contuentes imbecillitatem credimus heminam vini per singulos sufficere per diem quibus autem donat deus tolerantiam abstinentiae propriam se habituros mercedem sciant quod si aut loci necessitas vel labor aut ardor aestatis amplius poposcerit in arbitrio prioris consistat considerans in omnibus ne surrepat satietas aut ebrietas licet legamus vinum omnino monachorum non esse sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest saltem vel hoc consentiamus ut non usque ad satietatem bibamus sed parcius quia vinum apostatare facit etiam sapientes ubi autem necessitas loci exposcit ut nec suprascripta mensura inveniri possit sed multo minus aut ex toto nihil benedicant deum qui ibi habitant et non murmurent hoc ante omnia admonentes ut absque murmurationibus sint a sancto pascha usque pentecosten ad sextam reficiant fratres et sera cenent a pentecosten autem tota aestate si labores agrorum non habent monachi aut nimietas aestatis non perturbat quarta et sexta feria ieiunent usque ad nonam reliquis diebus ad sextam prandeant quam prandii sextam si operis in agris habuerint aut aestatis fervor nimius fuerit continuanda erit et in abbatis sit providentia et sic omnia temperet atque disponat qualiter et animae salventur et quod faciunt fratres absque iusta murmuratione faciant ab idus autem septembres usque caput quadragesimae ad nonam semper reficiant in quadragesima vero usque in pascha ad vesperam reficiant ipsa tamen vespera sic agatur ut lumen lucernae non indigeant reficientes sed luce adhuc diei omnia consummentur sed et omni tempore sive cena sive refectionis hora sic temperetur ut luce fiant omnia omni tempore silentium debent studere monachi maxime tamen nocturnis horis et ideo omni tempore sive ieiunii sive prandii si tempus fuerit prandii mox surrexerint a cena sedeant omnes in unum et legat unus collationes vel vitas patrum aut certe aliud quod aedificet audientes non autem heptateuchum aut regum quia infirmis intellectibus non erit utile illa hora hanc scripturam audire aliis vero horis legantur si autem ieiunii dies fuerit dicta vespera parvo intervallo mox accedant ad lectionem collationum ut diximus et lectis quattuor aut quinque foliis vel quantum hora permittit omnibus in unum occurrentibus per hanc moram lectionis si qui forte in assignato sibi commisso fuit occupatus omnes ergo in unum positi compleant et exeuntes a completoriis nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid quod si inventus fuerit quisquam praevaricare hanc taciturnitatis regulam gravi vindictae subiaceat excepto si necessitas hospitum supervenerit aut forte abbas alicui aliquid iusserit quod tamen et ipsud cum summa gravitate et moderatione honestissima fiat ad horam divini officii mox auditus fuerit signus relictis omnibus quaelibet fuerint in manibus summa cum festinatione curratur cum gravitate tamen ut non scurrilitas inveniat fomitem ergo nihil operi dei praeponatur quod si quis in nocturnis vigiliis post gloriam psalmi nonagesimi quarti quem propter hoc omnino subtrahendo et morose volumus dici occurrerit non stet in ordine suo in choro sed ultimus omnium stet aut in loco quem talibus neglegentibus seorsum constituerit abbas ut videantur ab ipso vel ab omnibus usque dum completo opere dei publica satisfactione paeniteat ideo autem eos in ultimo aut seorsum iudicavimus debere stare ut visi ab omnibus vel pro ipsa verecundia sua emendent nam si foris oratorium remaneant erit forte talis qui se aut recollocet et dormit aut certe sedit sibi foris vel fabulis vacat et datur occasio maligno sed ingrediantur intus ut nec totum perdant et de reliquo emendent diurnis autem horis qui ad opus dei post versum et gloriam primi psalmi qui post versum dicitur non occurrerit lege qua supra diximus in ultimo stent nec praesumant sociari choro psallentium usque ad satisfactionem nisi forte abbas licentiam dederit remissione sua ita tamen ut satisfaciat reus ex hoc ad mensam autem qui ante versu non occurrerit ut simul omnes dicant versu et orent et sub uno omnes accedant ad mensam qui per neglegentiam suam aut vitio non occurrerit usque secunda vice pro hoc corripiatur si denuo non emendaverit non permittatur ad mensae communis participationem sed sequestratus a consortio omnium reficiat solus sublata ei portione sua vinum usque ad satisfactionem et emendationem similiter autem patiatur qui et ad illum versum non fuerit praesens qui post cibum dicitur et ne quis praesumat ante statutam horam vel postea quicquam cibi aut potus praesumere sed et cui offertur aliquid a priore et accipere renuit hora qua desideraverit hoc quod prius recusavit aut aliud omnino nihil percipiat usque ad emendationem congruam qui pro gravibus culpis ab oratorio et a mensa excommunicantur hora qua opus dei in oratorio percelebratur ante fores oratorii prostratus iaceat nihil dicens nisi tantum posito in terra capite stratus pronus omnium de oratorio exeuntium pedibus et hoc tamdiu faciat usque dum abbas iudicaverit satisfactum esse qui dum iussus ab abbate venerit volvat se ipsius abbatis deinde omnium vestigiis ut orent pro ipso et tunc si iusserit abbas recipiatur in choro vel in ordine quo abbas decreverit ita sane ut psalmum aut lectionem vel aliud quid non praesumat in oratorio imponere nisi iterum abbas iubeat et omnibus horis dum percompletur opus dei proiciat se in terra in loco quo stat et sic satisfaciat usque dum ei iubeat iterum abbas ut quiescat iam ab hac satisfactione qui vero pro levibus culpis excommunicantur tantum a mensa in oratorio satisfaciant usque ad iussionem abbatis hoc perficiant usque dum benedicat et dicat sufficit si quis dum pronuntiat psalmum responsorium antiphonam vel lectionem fallitus fuerit nisi satisfactione ibi coram omnibus humiliatus fuerit maiori vindictae subiaceat quippe qui noluit humilitate corrigere quod neglegentia deliquit infantes autem pro tali culpa vapulent si quis dum in labore quovis in coquina in cellario in ministerio in pistrino in horto in arte aliqua dum laborat vel in quocumque loco aliquid deliquerit aut fregerit quippiam aut perdiderit vel aliud quid excesserit ubiubi et non veniens continuo ante abbatem vel congregationem ipse ultro satisfecerit et prodiderit delictum suum dum per alium cognitum fuerit maiori subiaceat emendationi si animae vero peccati causa fuerit latens tantum abbati aut spiritalibus senioribus patefaciat qui sciat curare et sua et aliena vulnera non detegere et publicare nuntianda hora operis dei dies noctesque sit cura abbatis aut ipse nuntiare aut tali sollicito fratri iniungat hanc curam ut omnia horis competentibus compleantur psalmos autem vel antiphonas post abbatem ordine suo quibus iussum fuerit imponant cantare autem et legere non praesumat nisi qui potest ipsud officium implere ut aedificentur audientes quod cum humilitate et gravitate et tremore fiat et cui iusserit abbas otiositas inimica est animae et ideo certis temporibus occupari debent fratres in labore manuum certis iterum horis in lectione divina ideoque hac dispositione credimus utraque tempore ordinari id est ut a pascha usque kalendas octobres a mane exeuntes a prima usque hora paene quarta laborent quod necessarium fuerit ab hora autem quarta usque hora qua sextam agent lectioni vacent post sextam autem surgentes a mensa pausent in lecta sua cum omni silentio aut forte qui voluerit legere sibi sic legat ut alium non inquietet et agatur nona temperius mediante octava hora et iterum quod faciendum est operentur usque ad vesperam si autem necessitas loci aut paupertas exegerit ut ad fruges recolligendas per se occupentur non contristentur quia tunc vere monachi sunt si labore manuum suarum vivunt sicut et patres nostri et apostoli omnia tamen mensurate fiant propter pusillanimes a kalendas autem octobres usque caput quadragesimae usque in hora secunda plena lectioni vacent hora secunda agatur tertia et usque nona omnes in opus suum laborent quod eis iniungitur facto autem primo signo nonae horae deiungant ab opera sua singuli et sint parati dum secundum signum pulsaverit post refectionem autem vacent lectionibus suis aut psalmis in quadragesimae vero diebus a mane usque tertia plena vacent lectionibus suis et usque decima hora plena operentur quod eis iniungitur in quibus diebus quadragesimae accipiant omnes singulos codiccs de bibliotheca quos per ordinem ex integro legant qui codices in caput quadragesimae dandi sunt ante omnia sane deputentur unus aut duo seniores qui circumeant monasterium horis quibus vacant fratres lectioni et videant ne forte inveniatur frater acediosus qui vacat otio aut fabulis et non est intentus lectioni et non solum sibi inutilis est sed etiam alios distollit hic talis si quod absit repertus fuerit corripiatur semel et secundo si non emendaverit correptioni regulari subiaceat taliter ut ceteri timeant neque frater ad fratrem iungatur horis incompetentibus dominico item die lectioni vacent omnes excepto his qui variis officiis deputati sunt si quis vero ita neglegens et desidiosus fuerit ut non velit aut non possit meditare aut legere iniungatur ei opus quod faciat ut non vacet fratribus infirmis aut delicatis talis opera aut ars iniungatur ut nec otiosi sint nec violentia laboris opprimantur aut effugentur quorum imbecillitas ab abbate consideranda est licet omni tempore vita monachi quadragesimae debet observationem habere tamen quia paucorum est ista virtus ideo suademus istis diebus quadragesimae omni puritate vitam suam custodire omnes pariter et neglegentias aliorum temporum his diebus sanctis diluere quod tunc digne fit si ab omnibus vitiis temperamus orationi cum fletibus lectioni et compunctioni cordis atque abstinentiae operam damus ergo his diebus augeamus nobis aliquid solito pensu servitutis nostrae orationes peculiares ciborum et potus abstinentiam ut unusquisque super mensuram sibi indictam aliquid propria voluntate cum gaudio sancti spiritus offerat deo id est subtrahat corpori suo de cibo de potu de somno de loquacitate de scurrilitate et cum spiritalis desiderii gaudio sanctum pascha exspectet hoc ipsud tamen quod unusquisque offerit abbati suo suggerat et cum eius fiat oratione et voluntate quia quod sine permissione patris spiritalis fit praesumptioni deputabitur et vanae gloriae non mercedi ergo cum voluntate abbatis omnia agenda sunt fratres qui omnino longe sunt in labore et non possunt occurrere hora competenti ad oratorium et abbas hoc perpendet quia ita est agant ibidem opus dei ubi operantur cum tremore divino flectentes genua similiter qui in itinere directi sunt non eos praetereant horae constitutae sed ut possunt agant sibi et servitutis pensum non neglegant reddere frater qui pro quovis responso dirigitur et ea die speratur reverti ad monasterium non praesumat foris manducare etiam si omnino rogetur a quovis nisi forte ei ab abbate suo praecipiatur quod si aliter fecerit excommunicetur oratorium hoc sit quod dicitur nec ibi quicquam aliud geratur aut condatur expleto opere dei omnes cum summo silentio exeant et habeatur reverentia deo ut frater qui forte sibi peculiariter vult orare non impediatur alterius improbitate sed et si aliter vult sibi forte secretius orare simpliciter intret et oret non in clamosa voce sed in lacrimis et intentione cordis ergo qui simile opus non facit non permittatur explicito opere dei remorari in oratorio sicut dictum est ne alius impedimentum patiatur omnes supervenientes hospites tamquam christus suscipiantur quia ipse dicturus est hospes fui et suscepistis me et omnibus congruus honor exhibeatur maxime domesticis fidei et peregrinis ut ergo nuntiatus fuerit hospes occurratur ei a priore vel a fratribus cum omni officio caritatis et primitus orent pariter et sic sibi socientur in pace quod pacis osculum non prius offeratur nisi oratione praemissa propter illusiones diabolicas in ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas omnibus venientibus sive discedentibus hospitibus inclinato capite vel prostrato omni corpore in terra christus in eis adoretur qui et suscipitur suscepti autem hospites ducantur ad orationem et postea sedeat cum eis prior aut cui iusserit ipse legatur coram hospite lex divina ut aedificetur et post haec omnis ei exhibeatur humanitas ieiunium a priore frangatur propter hospitem nisi forte praecipuus sit dies ieiunii qui non possit violari fratres autem consuetudines ieiuniorum prosequantur aquam in manibus abbas hospitibus det pedes hospitibus omnibus tam abbas quam cuncta congregatio lavet quibus lotis hunc versum dicant suscepimus deus misericordiam tuam in medio templi tui pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura sollicite exhibeatur quia in ipsis magis christus suscipitur nam divitum terror ipse sibi exigit honorem coquina abbatis et hospitum super se sit ut incertis horis supervenientes hospites qui numquam desunt monasterio non inquietentur fratres in qua coquina ad annum ingrediantur duo fratres qui ipsud officium bene impleant quibus ut indigent solacia administrentur ut absque murmuratione serviant et iterum quando occupationem minorem habent exeant ubi eis imperatur in opera et non solum ipsis sed et in omnibus officiis monasterii ista sit consideratio ut quando indigent solacia accommodentur eis et iterum quando vacant oboediant imperatis item et cellam hospitum habeat assignatam frater cuius animam timor dei possidet ubi sint lecti strati sufficienter et domus dei a sapientibus et sapienter administretur hospitibus autem cui non praecipitur ullatenus societur neque colloquatur sed si obviaverit aut viderit salutatis humiliter ut diximus et petita benedictione pertranseat dicens sibi non licere colloqui cum hospite nullatenus liceat monacho neque a parentibus suis neque a quoquam hominum nec sibi invicem litteras eulogias vel quaelibet munuscula accipere aut dare sine praecepto abbatis quod si etiam a parentibus suis ei quicquam directum fuerit non praesumat suscipere illud nisi prius indicatum fuerit abbati quod si iusserit suscipi in abbatis sit potestate cui illud iubeat dari et non contristetur frater cui forte directum fuerat ut non detur occasio diabolo qui autem aliter praesumpserit disciplinae regulari subiaceat vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem ubi habitant vel aerum temperiem dentur quia in frigidis regionibus amplius indigetur in calidis vero minus haec ergo consideratio penes abbatem est nos tamen mediocribus locis sufficere credimus monachis per singulos cucullam et tunicam cucullam in hieme villosam in aestate puram aut vetustam et scapulare propter opera indumenta pedum pedules et caligas de quarum rerum omnium colore aut grossitudine non causentur monachi sed quales inveniri possunt in provincia qua degunt aut quod vilius comparari possit abbas autem de mensura provideat ut non sint curta ipsa vestimenta utentibus ea sed mensurata accipientes nova vetera semper reddant in praesenti reponenda in vestiario propter pauperes sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas habere propter noctes et propter lavare ipsas res iam quod supra fuerit superfluum est amputari debet et pedules et quodcumque est vetere reddant dum accipiunt novum femoralia hi qui in via diriguntur de vestario accipiant quae revertentes lota ibi restituant et cucullae et tunicae sint aliquanto a solito quas habent modice meliores quas exeuntes in via accipiant de vestiario et revertentes restituant stramenta autem lectorum sufficiant matta sagum et lena et capitale quae tamen lecta frequenter ab abbate scrutinanda sunt propter opus peculiare ne inveniatur et si cui inventum fuerit quod ab abbate non accepit gravissimae disciplinae subiaceat et ut hoc vitium peculiaris radicitus amputetur dentur ab abbate omnia quae sunt necessaria id est cuculla tunica pedules caligas bracile cultellum graphium acum mappula tabulas ut omnis auferatur necessitatis excusatio a quo tamen abbate semper consideretur illa sententia actuum apostolorum quia dabatur singulis prout cuique opus erat ita ergo et abbas consideret infirmitates indigentium non malum voluntatem invidentium in omnibus tamen iudiciis suis dei retributionem cogitet mensa abbatis cum hospitibus et peregrinis sit semper quotiens tamen minus sunt hospites quos vult de fratribus vocare in ipsius sit potestate seniore tamen uno aut duo semper cum fratribus dimittendum propter disciplinam artifices si sunt in monasterio cum omni humilitate faciant ipsas artes si permiserit abbas quod si aliquis ex eis extollitur pro scientia artis suae eo quod videatur aliquid conferre monasterio hic talis erigatur ab ipsa arte et denuo per eam non transeat nisi forte humiliato ei iterum abbas iubeat